14 locutus est Dominus ad Mosen dicens 15 anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii Exode 30.13 Lévitique 7.6 Lévitique 4.2 Lévitique 7.1 Esdras 10.19 16 ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei Lévitique 22.14 Nombres 5.7 Lévitique 6.4-6.5 Lévitique 27.27 Lévitique 27.15 17 anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam Lévitique 4.27 Lévitique 4.13 Luc 12.48 Lévitique 5.15 Lévitique 4.2-4.4 18 offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei Lévitique 5.15-5.16 1 Timothée 2.5-2.6 Lévitique 4.20 Lévitique 6.6-6.7 Lévitique 1.4 19 quia per errorem deliquit in Dominum Malachie 3.8 Esdras 10.2 2 Corinthiens 5.19-5.21 Psaumes 51.4 20 locutus est Dominus ad Mosen dicens 21 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit 22 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines 23 convicta delicti reddet 24 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat 25 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti 26 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit