Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Corinthiens 8.1     

1 Corinthiens 8.1
Vulgate


1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat1 Corinthiens 8.7 1 Corinthiens 8.4 Romains 14.3 Romains 15.14 Apocalypse 2.20
2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire1 Corinthiens 13.12 1 Corinthiens 3.18 1 Timothée 6.3-6.4 1 Corinthiens 13.8-13.9 Galates 6.3
3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eoApocalypse 3.8-3.9 Galates 4.9 Exode 33.17 Apocalypse 2.19 Nahum 1.7
4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unusDeutéronome 6.4 Deutéronome 4.39 1 Timothée 2.5 Esaïe 44.6 Esaïe 44.24
5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi2 Thessaloniciens 2.4 Deutéronome 10.17 Daniel 5.4 Jean 10.34-10.35 Jérémie 11.13
6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsumJean 1.3 Romains 11.36 1 Corinthiens 8.4 Ephésiens 4.5-4.6 Malachie 2.10
7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluiturRomains 14.14 1 Corinthiens 10.28-10.29 1 Corinthiens 8.9-8.10 1 Corinthiens 1.10-1.11 Romains 14.22-14.23
8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimusRomains 14.17 1 Corinthiens 6.13 Colossiens 2.20-2.23 Hébreux 13.9
9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibusGalates 5.13 Romains 14.20-14.21 Romains 14.1-14.2 1 Pierre 2.16 1 Corinthiens 8.10
10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta1 Corinthiens 8.4 1 Corinthiens 8.7 1 Corinthiens 10.28-10.29 1 Corinthiens 10.20-10.21 Romains 14.14
11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus estRomains 14.15 1 Corinthiens 8.13 Romains 15.1-15.3 Romains 14.20-14.21 1 Corinthiens 10.33-11.1
12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatisMatthieu 25.45 Matthieu 18.6 Matthieu 18.10 Actes 9.4-9.5 Genèse 42.22
13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizemRomains 14.21 1 Corinthiens 13.5 2 Corinthiens 6.3 2 Corinthiens 11.29 1 Corinthiens 6.12

Cette Bible est dans le domaine public.