Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 5.19     

2 Corinthiens 5.19
Vulgate


1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis2 Pierre 1.13-1.14 Hébreux 9.11 2 Corinthiens 4.7 1 Jean 3.2 Hébreux 9.24
2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientesRomains 8.23 1 Corinthiens 15.53-15.54 Romains 7.24 Philippiens 1.23 1 Pierre 1.6-1.7
3 si tamen vestiti non nudi inveniamurExode 32.25 Apocalypse 16.15 Apocalypse 3.18 Genèse 3.7-3.11
4 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita1 Corinthiens 15.53-15.54 2 Corinthiens 5.2 2 Pierre 1.13 Esaïe 25.8
5 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus2 Corinthiens 1.22 Romains 8.23 Esaïe 61.3 Ephésiens 4.30 Esaïe 29.23
6 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a DominoHébreux 11.13 Philippiens 3.20-3.21 Esaïe 36.4 Apocalypse 1.9 2 Corinthiens 5.8
7 per fidem enim ambulamus et non per speciem2 Corinthiens 4.18 1 Corinthiens 13.12 Romains 8.24-8.25 Hébreux 11.1-11.27 Hébreux 10.38
8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum2 Corinthiens 5.9 2 Pierre 3.11-3.12 Apocalypse 7.14-7.17 Jean 14.3 2 Corinthiens 5.6
9 et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi2 Pierre 3.14 Hébreux 4.11 1 Corinthiens 15.58 1 Timothée 4.10 Romains 15.20
10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malumEphésiens 6.8 1 Corinthiens 4.5 Colossiens 3.24-3.25 Matthieu 16.27 Apocalypse 22.12
11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esseJude 1.23 Hébreux 10.31 Job 31.23 Actes 13.43 Psaumes 90.11
12 non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde2 Corinthiens 3.1 2 Corinthiens 1.14 2 Corinthiens 11.12-11.16 2 Corinthiens 12.1-12.9 2 Corinthiens 10.18
13 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis2 Corinthiens 11.1 2 Corinthiens 11.16-11.17 2 Corinthiens 12.11 2 Corinthiens 12.6 Actes 26.24-26.25
14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui suntGalates 2.20 Matthieu 10.37-10.38 1 Pierre 1.8 Hébreux 6.10 Romains 14.7-14.9
15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexitRomains 14.7-14.9 Colossiens 3.1 1 Pierre 1.14-1.15 Colossiens 3.17 Tite 2.14
16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimusPhilippiens 3.7-3.8 Colossiens 3.11 Galates 5.6 Galates 2.5-2.6 1 Timothée 5.21-5.22
17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt novaEzéchiel 36.26 Esaïe 43.18-43.19 Jean 3.3 Ephésiens 4.22-4.24 Ezéchiel 11.19
18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationisColossiens 1.20-1.21 Romains 5.10-5.11 2 Corinthiens 5.19-5.20 1 Jean 2.2 Marc 16.15-16.16
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis1 Jean 4.10 Matthieu 1.23 1 Timothée 3.16 1 Jean 2.1-2.2 Romains 3.24-3.26
20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini DeoEphésiens 6.20 Luc 14.23 2 Corinthiens 6.1 Esaïe 55.6-55.7 2 Corinthiens 5.11
21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso1 Pierre 3.18 1 Pierre 2.22-2.24 1 Jean 3.5 1 Corinthiens 1.30 Galates 3.13

Cette Bible est dans le domaine public.