Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 6     

2 Corinthiens 6
Vulgate


1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis Hébreux 12.15 1 Corinthiens 3.9 1 Pierre 4.10 Matthieu 23.37 Hébreux 12.25
2 ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis Esaïe 49.8 Hébreux 3.13 Hébreux 4.7 Luc 4.19 Ezéchiel 16.8
3 nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium 1 Corinthiens 9.12 Romains 14.13 Matthieu 17.27 1 Corinthiens 10.23-10.24 2 Corinthiens 8.20
4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 1 Corinthiens 3.5 2 Corinthiens 3.6 2 Corinthiens 12.10 2 Corinthiens 4.8 2 Corinthiens 12.12
5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis 2 Corinthiens 11.23-11.25 Actes 19.23-19.34 Actes 17.5 2 Corinthiens 11.27 1 Corinthiens 7.5
6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta 2 Corinthiens 11.6 Romains 12.9 1 Thessaloniciens 2.10 1 Corinthiens 2.4 Romains 15.19
7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris 2 Corinthiens 4.2 Colossiens 1.5 Ephésiens 6.11-6.20 Ephésiens 1.13 Hébreux 2.4
8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti Matthieu 27.63 Romains 3.8 Jean 7.17-7.18 1 Pierre 4.14 Jean 7.12
9 quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati Romains 8.36 2 Corinthiens 4.10-4.11 1 Corinthiens 4.9 2 Corinthiens 11.6 2 Corinthiens 1.8-1.10
10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes 2 Corinthiens 8.9 Jean 16.22 Philippiens 4.4 Actes 5.41 Apocalypse 2.9
11 os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est 2 Corinthiens 12.15 Psaumes 119.32 1 Samuel 2.1 Ephésiens 6.8 Psaumes 51.15
12 non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris Michée 2.7 Job 36.16 Ecclésiaste 6.9 Philippiens 1.8 Proverbes 4.12
13 eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos 1 Jean 5.14-5.15 3 Jean 1.4 1 Jean 2.1 Psaumes 81.10 1 Jean 3.18
14 nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras 1 Corinthiens 15.33 Ephésiens 5.6-5.14 1 Corinthiens 10.21 Jacques 4.4 Deutéronome 22.9-22.11
15 quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele 1 Jean 5.11-5.13 Esdras 4.3 1 Timothée 5.8 Actes 8.20 Marc 16.16
16 qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus Exode 29.45 Apocalypse 21.3 Jérémie 32.38 Lévitique 26.12 Hébreux 8.10
17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis Esaïe 52.11 Apocalypse 18.4 2 Corinthiens 7.1 Nombres 16.26 Proverbes 9.6
18 et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens Jean 1.12 Apocalypse 21.7 Jérémie 31.9 Galates 4.5-4.7 Galates 3.26

Cette Bible est dans le domaine public.