Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 7.12     

Job 7.12
Vulgate


1 militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eiusPsaumes 39.4 Job 14.5-14.6 Job 14.13-14.14 Lévitique 25.50 Ecclésiaste 8.8
2 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis suiLévitique 19.13 Jérémie 6.4 Deutéronome 24.15 Jacques 5.4 Malachie 3.5
3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihiPsaumes 6.6 Ecclésiaste 1.14 Job 16.7 Psaumes 39.5 Job 29.2
4 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebrasDeutéronome 28.67 Job 7.13-7.14 Esaïe 54.11 Job 30.17 Psaumes 6.6
5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta estJob 17.14 Esaïe 14.11 Job 2.7-2.8 Job 24.20 Esaïe 1.6
6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla speJob 9.25 Job 17.15 Job 17.11 Esaïe 38.12-38.13 1 Pierre 1.24
7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bonaPsaumes 78.39 Jacques 4.14 Job 10.21-10.22 Jérémie 15.15 Psaumes 89.47
8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistamJob 20.9 Psaumes 37.36 Job 8.18 Job 13.27 Psaumes 39.11
9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet2 Samuel 12.23 Job 16.22 Job 14.10-14.14 Job 30.15 Job 10.21
10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eiusJob 8.18 Psaumes 103.16 Job 20.9 Job 27.23 Job 27.21
11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meaePsaumes 40.9 Job 10.1 1 Samuel 1.10 Esaïe 38.15 Job 21.25
12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcereJob 38.6-38.11 Ezéchiel 32.2-32.3 Job 41.1-41.34 Lamentations 3.7 Job 7.17
13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meoPsaumes 6.6 Job 9.27-9.28 Job 7.3-7.4 Psaumes 77.4
14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concutiesDaniel 2.1 Genèse 41.8 Juges 7.13-7.14 Matthieu 27.19 Genèse 40.5-40.7
15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea2 Samuel 17.23 Matthieu 27.5
16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies meiJob 10.1 1 Rois 19.4 Job 10.20 Job 6.9 Job 14.6
17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuumHébreux 2.6 Psaumes 8.4 Psaumes 144.3 1 Samuel 24.14 Job 34.14-34.15
18 visitas eum diluculo et subito probas illum1 Pierre 1.7 Exode 20.5 Esaïe 38.12-38.13 Genèse 22.1 Deutéronome 8.16
19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meamJob 9.18 Job 14.6 Psaumes 94.3 Psaumes 13.1-13.3 Apocalypse 6.10
20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravisLamentations 3.12 Psaumes 36.6 Job 16.12-16.14 Psaumes 80.4 Job 35.6
21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistamJob 10.14 Daniel 12.2 Lamentations 5.20-5.22 Esaïe 64.9 Job 17.14

Cette Bible est dans le domaine public.