Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 65.13     

Psaumes 65.13
Vulgate


1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra 2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius 3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui 4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma 5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum 6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso 7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma 8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius 9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos 10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum 11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro 12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea 15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma 16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae 17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea 18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus 19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae 20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me

Cette Bible est dans le domaine public.