Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 35     

Jérémie 35
Vulgate


1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens 2 Rois 23.35 Jérémie 1.3 Jérémie 25.1 Jérémie 36.9 Daniel 1.1
2 vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum 1 Chroniques 2.55 1 Chroniques 9.26 1 Rois 6.5-6.6 Ezéchiel 40.16 1 Rois 6.10
3 et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum 4 et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli Deutéronome 33.1 2 Rois 12.9 2 Chroniques 8.14 Josué 14.6 2 Rois 1.9
5 et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum Amos 2.12 Ecclésiaste 9.7 Jérémie 35.2 2 Corinthiens 2.9
6 qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum 2 Rois 10.15 Luc 1.15 Lévitique 10.9 Juges 13.14 1 Chroniques 2.55
7 et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini Ephésiens 6.2-6.3 Genèse 25.27 Exode 20.12 Ephésiens 5.18 1 Pierre 2.11
8 oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae Colossiens 3.20 Proverbes 4.10 Proverbes 4.1-4.2 Proverbes 6.20 Proverbes 1.8-1.9
9 et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus 1 Timothée 6.6 Psaumes 37.16 Jérémie 35.7 2 Rois 5.26 Nombres 16.14
10 sed habitavimus in tabernaculis et oboedientes fecimus iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster 11 cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem Jérémie 8.14 2 Rois 24.1-24.2 Daniel 1.1-1.2 Jérémie 4.5-4.7 Marc 13.14
12 et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens 13 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut oboediatis verbis meis dicit Dominus Jérémie 32.33 Jérémie 5.3 Esaïe 28.9-28.12 Jérémie 6.8-6.10 Proverbes 8.10
14 praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non oboedistis mihi Esaïe 30.9 Jérémie 7.13 Jérémie 11.7 Esaïe 50.2 Jérémie 25.3-25.4
15 misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me Jérémie 18.11 Jérémie 25.5-25.6 Actes 26.20 Jérémie 17.20-17.25 Ezéchiel 18.30-18.32
16 firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis populus autem iste non oboedivit mihi Malachie 1.6 Jérémie 35.14 Luc 15.11-15.13 Esaïe 1.3 Luc 15.28-15.30
17 idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi Jérémie 7.13 Romains 10.21 Esaïe 66.4 Esaïe 65.12 Jérémie 26.5
18 domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa quae praecepit vobis Exode 20.12 Ephésiens 6.1-6.3 Deutéronome 5.16
19 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus Jérémie 15.19 1 Chroniques 2.55 Luc 21.36 Jude 1.24 Jérémie 33.17-33.18

Cette Bible est dans le domaine public.