Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 41     

Jérémie 41
Vulgate


1 et factum est in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat Jérémie 40.8 Jérémie 40.6 Psaumes 41.9 Jérémie 40.14-40.16 2 Samuel 3.27
2 surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae 2 Rois 25.25 Jérémie 40.5 Psaumes 41.9 2 Samuel 20.9-20.10 2 Samuel 3.27
3 omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel Jérémie 41.11-41.12 Lamentations 1.2 Ecclésiaste 9.18 2 Rois 25.25
4 secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente 1 Samuel 27.11 Psaumes 52.1-52.2
5 venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini 1 Rois 16.24 Deutéronome 14.1 2 Rois 25.9 Josué 18.1 Genèse 33.18
6 egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam 2 Samuel 3.16 Jérémie 50.4 Proverbes 26.23-26.26 2 Samuel 1.2-1.16
7 qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo Esaïe 59.7 Psaumes 55.23 Ezéchiel 22.27 Ezéchiel 33.24-33.26 2 Rois 11.1-11.2
8 decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis Job 2.4 Proverbes 13.8 Marc 8.36-8.37 Philippiens 3.7-3.9 Psaumes 49.6-49.8
9 lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis Juges 6.2 Hébreux 11.38 1 Rois 15.17-15.22 1 Samuel 13.6 2 Samuel 17.9
10 et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon Jérémie 40.14 Jérémie 40.7 Néhémie 2.10 Jérémie 40.11-40.12 Néhémie 2.19
11 audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae Jérémie 40.7-40.8 Jérémie 40.13-40.16 Jérémie 43.2-43.5 Jérémie 42.1 Jérémie 41.7
12 et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon 2 Samuel 2.13 Genèse 14.14-14.16 1 Samuel 30.1-30.8 1 Samuel 30.18-30.20
13 cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo laetati sunt 14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree 15 Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon Proverbes 28.17 Job 21.30 1 Rois 20.20 1 Samuel 30.17 2 Rois 25.25
16 tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon Jérémie 43.4-43.7 Jérémie 42.8 Jérémie 41.10
17 et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quae est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum Jérémie 42.14 2 Samuel 19.37-19.38 Jérémie 42.19 Esaïe 30.2-30.3 Jérémie 43.7
18 a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem praeposuerat rex Babylonis in terra Iuda Jérémie 40.5 Luc 12.4-12.5 Jérémie 42.16 Esaïe 51.12-51.13 Jérémie 42.11

Cette Bible est dans le domaine public.