Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Daniel 12     

Daniel 12
Vulgate


1 In tempore autem illo consurget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui; et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. Matthieu 24.21 Jérémie 30.7 Marc 13.19 Daniel 10.13 Daniel 10.21
2 Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper. Jean 5.28-5.29 Matthieu 25.46 Ezéchiel 37.12 Esaïe 26.19 1 Thessaloniciens 4.14
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Daniel 11.33 Matthieu 13.43 Daniel 11.35 Proverbes 4.18 Hébreux 5.12
4 Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum; plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia. Daniel 12.9 Daniel 8.26 Daniel 8.17 Apocalypse 22.10 Esaïe 29.18-29.19
5 Et vidi, ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. Daniel 10.10 Daniel 10.16 Daniel 10.4-10.6
6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium? Daniel 8.13 Ezéchiel 9.2 Daniel 8.16 Zacharie 1.12-1.13 Apocalypse 6.10
7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et jurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec. Daniel 7.25 Daniel 8.24 Apocalypse 12.14 Apocalypse 10.5-10.7 Luc 21.24
8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec? Daniel 12.6 Actes 1.7 Daniel 10.14 1 Pierre 1.11 Luc 18.34
9 Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones, usque ad praefinitum tempus. Daniel 12.4 Apocalypse 10.4 Esaïe 8.16 Daniel 8.26 Esaïe 29.11
10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi; et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent. Daniel 11.35 Apocalypse 22.11 Osée 14.9 Jean 8.47 Luc 24.25
11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. Daniel 11.31 Matthieu 24.15 Daniel 9.27 Marc 13.14 Apocalypse 11.2
12 Beatus qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trinta quinque! Apocalypse 20.4 Daniel 8.14 Esaïe 30.18 Romains 11.15
13 Tu autem, vade ad praefinitum; et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. Apocalypse 14.13 Luc 2.29-2.30 Zacharie 3.7 2 Timothée 4.7-4.8 2 Thessaloniciens 1.7

Cette Bible est dans le domaine public.