Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Amos 2.10     

Amos 2.10
Vulgate


1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cineremSophonie 2.8-2.9 Jérémie 48.1-48.47 Ezéchiel 25.8-25.9 Esaïe 15.1-15.9 Amos 2.4
2 et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubaeJérémie 48.41 Jérémie 48.24 Amos 1.14 Esaïe 9.5 Jérémie 48.34
3 et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit DominusNombres 24.17 Jérémie 48.7 Psaumes 2.10 Jérémie 48.25 Esaïe 40.23
4 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorumEzéchiel 20.24 Ezéchiel 20.16 Ezéchiel 20.13 Osée 12.2 Esaïe 28.15
5 et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes HierusalemOsée 8.14 Jérémie 17.27 Jérémie 21.10 Jérémie 39.8 Jérémie 52.13
6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentisJoël 3.3 Michée 3.2-3.3 2 Rois 18.12 Amos 5.11-5.12 Amos 8.4-8.6
7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meumAmos 5.12 Ezéchiel 22.11 Michée 2.2 1 Corinthiens 5.1 Esaïe 10.2
8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei suiAmos 6.6 Exode 22.26-22.27 Deutéronome 24.12-24.17 Osée 4.8 Ezéchiel 23.41
9 ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subterMalachie 4.1 Job 18.16 Genèse 15.16 Nombres 21.23-21.25 Nombres 13.28-13.29
10 ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram AmorreiDeutéronome 2.7 Exode 12.51 Amos 3.1 Exode 20.2 Deutéronome 1.39
11 et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit DominusNombres 6.2-6.3 Jérémie 7.25 Juges 13.4-13.7 1 Thessaloniciens 2.15-2.16 1 Rois 20.41
12 et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetisAmos 7.13 Esaïe 30.10 Michée 2.6 Amos 7.16 Jérémie 11.21
13 ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faenoEsaïe 1.14 Esaïe 7.13 Ezéchiel 16.43 Malachie 2.17 Esaïe 43.24
14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suamJérémie 9.23 Ecclésiaste 9.11 Psaumes 33.16 Amos 9.1-9.3 Esaïe 30.16-30.17
15 et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suamPsaumes 33.16-33.17 Ezéchiel 39.3
16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit DominusJuges 4.17 Jérémie 48.41 2 Rois 7.8-7.20 Marc 14.52

Cette Bible est dans le domaine public.