Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 9.4     

2 Corinthiens 9.4
Vulgate


1 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobisMatthieu 22.31 1 Jean 2.27 2 Rois 22.18 1 Thessaloniciens 5.1 Psaumes 45.1
2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos2 Corinthiens 8.10 2 Corinthiens 8.8 2 Corinthiens 8.24 Hébreux 10.24 1 Corinthiens 16.15
3 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis2 Corinthiens 8.6 Tite 3.1 1 Corinthiens 16.1-16.4 2 Corinthiens 9.4-9.5 2 Corinthiens 7.14
4 ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia2 Corinthiens 8.24 2 Corinthiens 8.1-8.5 2 Corinthiens 9.2 2 Corinthiens 11.17 Romains 15.26
5 necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiamGenèse 33.11 Philippiens 4.17 1 Samuel 25.27 1 Corinthiens 16.2 Juges 1.15
6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metetProverbes 22.9 Proverbes 11.24-11.25 Luc 6.38 Proverbes 11.18 Galates 6.7-6.9
7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit DeusExode 25.2 2 Corinthiens 8.12 1 Chroniques 29.17 Romains 12.8 Actes 20.35
8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonumEphésiens 3.20 2 Corinthiens 8.7 Proverbes 10.22 Malachie 3.10 Philippiens 4.18-4.19
9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternumPsaumes 112.9 Esaïe 51.8 Galates 5.5-5.6 Psaumes 112.3 1 Corinthiens 13.13
10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestraeEsaïe 55.10 Osée 10.12 Ecclésiaste 11.6 Ephésiens 5.9 Genèse 1.11-1.12
11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo2 Corinthiens 1.11 1 Timothée 6.17-6.18 1 Corinthiens 1.5 2 Corinthiens 8.19 2 Chroniques 31.10
12 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in DominoPhilippiens 4.18-4.19 2 Corinthiens 9.1 Jacques 2.14-2.16 2 Corinthiens 1.11 2 Corinthiens 8.14-8.15
13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnesMatthieu 5.16 Hébreux 5.9 Actes 21.19-21.20 Galates 1.24 Actes 11.18
14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis2 Corinthiens 1.11 Romains 1.11 Philippiens 4.18-4.19 Philippiens 1.8 2 Timothée 1.16-1.18
15 gratias Deo super inenarrabili dono eius2 Corinthiens 2.14 Jean 3.16 Ephésiens 5.20 Jacques 1.17 1 Jean 5.11-5.12

Cette Bible est dans le domaine public.