Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 12     

Genèse 12
Vulgate


1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi Hébreux 11.8 Josué 24.2-24.3 Néhémie 9.7 Actes 7.2-7.6 Luc 14.26-14.33
2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus Genèse 18.18 Galates 3.14 Genèse 46.3 Genèse 17.4-17.6 Genèse 28.3-28.4
3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae Genèse 22.18 Genèse 27.29 Genèse 26.4 Galates 3.8 Genèse 18.18
4 egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran Genèse 11.27 Genèse 11.31 Hébreux 11.8
5 tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam Genèse 14.14 Genèse 11.31 Genèse 46.5-46.26 Genèse 14.21 Genèse 10.19
6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra Deutéronome 11.30 Hébreux 11.9 Genèse 35.4 Juges 7.1 Genèse 13.7
7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei Genèse 17.8 Genèse 13.15 Genèse 18.1 Genèse 17.1 Genèse 13.4
8 et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius Genèse 4.26 Néhémie 11.31 Genèse 21.33 Genèse 28.19 Genèse 35.3
9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem Genèse 13.3 Genèse 24.62 Genèse 13.1 Hébreux 11.13-11.14 Psaumes 105.13
10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra Genèse 43.1 Psaumes 107.34 Psaumes 34.19 Psaumes 105.13 1 Rois 17.1-17.18
11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier Genèse 29.17 Genèse 26.7 Proverbes 21.30 2 Samuel 11.2 Genèse 12.14
12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt Genèse 20.11 Genèse 26.7 1 Samuel 27.1 Proverbes 29.25 1 Jean 1.8-1.10
13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui Genèse 26.7 Genèse 20.2 Genèse 20.5 Genèse 20.12-20.13 Ezéchiel 18.4
14 cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis Genèse 6.2 Matthieu 5.28 Genèse 39.7 Genèse 3.6
15 et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis Genèse 20.2 Genèse 40.2 Jérémie 46.17 Ezéchiel 32.2 Proverbes 29.12
16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli Genèse 20.14 Genèse 13.2 Psaumes 144.13-144.14 Job 42.12 Genèse 26.14
17 flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram 1 Chroniques 16.21 Genèse 20.18 Job 34.19 1 Chroniques 21.22 Psaumes 105.14-105.15
18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset Genèse 20.9-20.10 Exode 32.21 Genèse 4.10 Genèse 31.26 1 Samuel 14.43
19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade 20 praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat Exode 18.27 Psaumes 105.14-105.15 1 Samuel 29.6-29.11 Proverbes 21.1

Cette Bible est dans le domaine public.