Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 117.15 Vulgate
Louange universelle à Dieu
1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius Romains 15.11 Apocalypse 7.9-7.10 Apocalypse 15.4 Apocalypse 5.9 Esaïe 42.10-42.12 2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius Psaumes 100.4-100.5 Esaïe 25.1 Psaumes 89.1 Psaumes 103.11 Romains 15.8-15.9 3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius 4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius 5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus 6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo 7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos 8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine 9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus 10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia; ultus sum in eos 11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in eos 12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos 13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me 14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem 15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum 16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem 17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me 19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino 20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam 21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris 24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 25 o Domine salvum fac o Domine prosperare 26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris 28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius