Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Cantique 4.3 Vulgate
1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad 2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium 5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis 6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis 7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te 8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum 9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui 10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata 11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis 12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus 13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo 14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis 15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano 16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius