Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 40     

Jérémie 40
Vulgate


1 sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem Jérémie 31.15 Actes 21.13 Actes 28.20 Josué 18.25 Ephésiens 6.20
2 tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum Jérémie 22.8-22.9 Deutéronome 29.24-29.28 1 Rois 9.8-9.9 2 Chroniques 7.20-7.22 Lamentations 2.15-2.17
3 et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic Romains 2.5 Daniel 9.11-9.12 Jérémie 50.7 Deutéronome 29.25 Romains 3.19
4 nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge Genèse 13.9 Jérémie 39.11-39.12 Genèse 20.15
5 et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum Jérémie 39.14 Jérémie 41.2 2 Rois 8.7-8.9 Actes 27.43 Actes 27.3
6 venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra Jérémie 39.14 Juges 20.1 1 Samuel 7.5-7.6 Juges 21.1 Josué 15.38
7 cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem Jérémie 39.10 Ezéchiel 45.16 Jérémie 39.4 Ezéchiel 33.24-33.29 2 Rois 25.4
8 venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum Jérémie 42.1 Deutéronome 3.14 Jérémie 42.8 Esdras 2.22 Jérémie 43.2
9 et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis Jérémie 27.11 1 Samuel 20.16-20.17 2 Rois 25.24 Jérémie 38.17-38.20 Psaumes 128.2
10 ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis Jérémie 40.12 Jérémie 48.32 Jérémie 39.10 Deutéronome 1.38 Esaïe 16.9
11 sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan Esaïe 16.4 Ezéchiel 25.2 Jérémie 24.9 Nombres 25.1 Nombres 22.1
12 reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis Jérémie 43.5
13 Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat Jérémie 40.8 Jérémie 42.1
14 et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam Jérémie 41.10 2 Samuel 10.1-10.6 Jérémie 25.21 1 Samuel 11.1-11.3 Jérémie 49.1-49.6
15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda 2 Samuel 21.17 1 Samuel 26.8 Jérémie 42.2 Jérémie 12.3-12.4 Jean 11.50
16 et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel Jérémie 41.2 Romains 3.8 Matthieu 10.16-10.17

Cette Bible est dans le domaine public.