7 cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem Jérémie 39.10 2 Rois 25.22-25.26 Ezéchiel 45.16 Jérémie 39.4 Ezéchiel 33.24-33.29 8 venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum Jérémie 42.1 Deutéronome 3.14 2 Samuel 23.28-23.29 2 Samuel 10.6 Josué 12.5 9 et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis Jérémie 27.11 1 Samuel 20.16-20.17 2 Rois 25.24 Jérémie 38.17-38.20 Genèse 49.15 10 ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis Jérémie 40.12 Esaïe 16.9 Jérémie 35.19 Jérémie 48.32 Jérémie 39.10 11 sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan Esaïe 16.4 Ezéchiel 5.3 1 Samuel 11.1 Genèse 36.8 Ezéchiel 25.6 12 reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis Jérémie 43.5 13 Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat Jérémie 42.1 Jérémie 40.8 14 et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam Jérémie 41.10 2 Samuel 10.1-10.6 Jérémie 25.21 1 Samuel 11.1-11.3 Esaïe 26.10 15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda 2 Samuel 21.17 1 Samuel 26.8 2 Samuel 18.3 Jérémie 42.2 Jérémie 12.3-12.4 16 et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel Matthieu 10.16-10.17 Jérémie 41.2 Romains 3.8