Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lamentations 5.15     

Lamentations 5.15
Vulgate


1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum 2 hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos 3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae 4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus 5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies 6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane 7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus 8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum 9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto 10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis 11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda 12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt 13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt 14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium 15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster 16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus 17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri 18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo 19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione 20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum 21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio 22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer

Cette Bible est dans le domaine public.