Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Osée 13 Vulgate
1 loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est 2 et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes 3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario 4 ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me 5 ego cognovi te in deserto in terra solitudinis 6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei 7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum 8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos 9 perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum 10 ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes 11 dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea 12 conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius 13 dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum 14 de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis 15 quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis