Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 6     

Hébreux 6
Vulgate


1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum Hébreux 5.12-5.14 Hébreux 9.14 Ezéchiel 18.30-18.32 2 Corinthiens 7.10 Actes 11.18
2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni Actes 6.6 Actes 17.31-17.32 Actes 17.18 1 Corinthiens 10.2 Actes 26.8
3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus Actes 18.21 1 Corinthiens 16.7 1 Corinthiens 4.19 Jacques 4.15 Romains 15.32
4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 2 Pierre 2.20-2.22 Hébreux 10.26-10.29 Hébreux 10.32 Galates 3.2 Ephésiens 2.8
5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi Hébreux 2.5 2 Pierre 2.20 1 Pierre 2.3 Matthieu 13.20-13.21 Marc 6.20
6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes Hébreux 10.29 Esaïe 1.28 2 Pierre 2.21 Hébreux 6.4 1 Jean 5.16
7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo Deutéronome 28.11-28.12 Ezéchiel 34.26 Genèse 27.27 Joël 2.21-2.26 Jacques 5.7
8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem Genèse 3.17-3.18 Esaïe 5.1-5.7 Luc 13.7-13.9 Jérémie 44.22 Jean 15.6
9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur Hébreux 6.4-6.6 Esaïe 57.15 Galates 5.22-5.23 1 Corinthiens 10.14 Hébreux 2.3
10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis Matthieu 10.42 Proverbes 14.31 1 Thessaloniciens 1.3 Actes 10.4 Hébreux 13.16
11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem Hébreux 3.6 Hébreux 3.14 Romains 5.2-5.5 1 Corinthiens 15.58 Hébreux 10.22
12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones Hébreux 13.7 Hébreux 10.36 Proverbes 24.30-24.34 1 Jean 2.25 Hébreux 5.11
13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum Luc 1.73 Genèse 22.15-22.18 Jérémie 49.13 Ezéchiel 32.13 Psaumes 105.9-105.10
14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te Genèse 22.17 Genèse 48.4 Exode 32.13 Néhémie 9.23 Genèse 17.2
15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem Hébreux 6.12 Genèse 21.2-21.7 Genèse 12.2-12.3 Habakuk 2.2-2.3 Exode 1.7
16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum Exode 22.11 Genèse 21.23 Matthieu 23.20-23.22 2 Samuel 21.2 Josué 9.15-9.20
17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum Hébreux 11.9 Hébreux 6.18 Proverbes 19.21 Psaumes 110.4 Esaïe 14.24
18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem Tite 1.2 Nombres 23.19 Esaïe 27.5 1 Samuel 15.29 Esaïe 56.4
19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis Lévitique 16.2 Romains 8.28-8.39 Hébreux 9.7 Lévitique 16.15 Hébreux 9.3
20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum Hébreux 4.14 Hébreux 5.6 Hébreux 8.1 Hébreux 9.24 Hébreux 12.2

Cette Bible est dans le domaine public.