Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Apocalypse 1.20     

Apocalypse 1.20
Vulgate


1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo IohanniApocalypse 22.6 Apocalypse 22.16 Apocalypse 1.19 Apocalypse 1.9 Ephésiens 3.3
2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque viditApocalypse 12.17 Jean 19.35 1 Corinthiens 1.6 Apocalypse 1.19 Apocalypse 1.9
3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope estLuc 11.28 Apocalypse 22.10 Romains 13.11 Proverbes 8.34 1 Pierre 4.7
4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius suntApocalypse 3.1 Apocalypse 4.5 Esaïe 11.2 Apocalypse 5.6 Zacharie 4.10
5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suoPsaumes 89.27 Colossiens 1.18 Apocalypse 3.14 Apocalypse 17.14 Apocalypse 19.16
6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amenApocalypse 5.10 Apocalypse 20.6 1 Pierre 4.11 1 Pierre 2.5-2.9 Jude 1.25
7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amenZacharie 12.10 Daniel 7.13 Matthieu 24.30 Jean 19.37 Luc 21.27
8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est OmnipotensEsaïe 44.6 Apocalypse 21.6 Esaïe 43.10 Apocalypse 22.13 Esaïe 48.12
9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium IesuActes 14.22 Apocalypse 1.2 Philippiens 4.14 Apocalypse 3.10 Jean 16.33
10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubaeApocalypse 17.3 Apocalypse 4.1-4.2 Apocalypse 21.10 Matthieu 22.43 Actes 20.7
11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et LaodiciamApocalypse 3.1 Apocalypse 1.4 Habakuk 2.2 Apocalypse 2.8 Ephésiens 1.1
12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aureaZacharie 4.2 Exode 25.37 Apocalypse 1.20-2.1 Apocalypse 1.13 Ezéchiel 43.5-43.6
13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam aureamDaniel 7.13 Apocalypse 15.6 Daniel 10.16 Exode 28.6-28.8 Daniel 10.5-10.6
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignisDaniel 7.9 Daniel 10.6 Apocalypse 19.12 Apocalypse 2.18 Matthieu 28.3
15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarumEzéchiel 43.2 Apocalypse 14.2 Daniel 10.6 Apocalypse 19.6 Apocalypse 2.18
16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute suaHébreux 4.12 Esaïe 49.2 Apocalypse 2.16 Apocalypse 2.12 Apocalypse 19.15
17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimusEsaïe 44.6 Apocalypse 22.13 Daniel 8.17-8.18 Esaïe 48.12 Esaïe 41.4
18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferniRomains 6.9 Hébreux 7.25 Romains 14.8-14.9 Apocalypse 4.9 Hébreux 7.16
19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haecApocalypse 4.1-4.11 Apocalypse 1.11-2.3
20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae suntApocalypse 2.1 Zacharie 4.2 Apocalypse 1.16 Apocalypse 3.1 Matthieu 5.14-5.16

Cette Bible est dans le domaine public.