Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Apocalypse 1     

Apocalypse 1
Vulgate


1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni Apocalypse 22.6 Apocalypse 22.16 Apocalypse 1.19 Daniel 2.28-2.29 Apocalypse 1.9
2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit Apocalypse 12.17 Jean 19.35 1 Corinthiens 1.6 Apocalypse 1.19 Apocalypse 1.9
3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est Apocalypse 22.10 Romains 13.11 Luc 11.28 Proverbes 8.34 1 Pierre 4.7
4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt Apocalypse 3.1 Apocalypse 4.5 Esaïe 11.2 Apocalypse 5.6 Zacharie 4.10
5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo Psaumes 89.27 Colossiens 1.18 Apocalypse 3.14 Apocalypse 17.14 Apocalypse 19.16
6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen Apocalypse 5.10 Apocalypse 20.6 1 Pierre 4.11 1 Pierre 2.5-2.9 Jude 1.25
7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen Zacharie 12.10 Daniel 7.13 Jean 19.37 Matthieu 24.30 Luc 21.27
8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens Esaïe 44.6 Apocalypse 22.13 Apocalypse 21.6 Esaïe 43.10 Esaïe 41.4
9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu Actes 14.22 Jean 16.33 Apocalypse 1.2 Philippiens 4.14 Apocalypse 3.10
10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae Apocalypse 17.3 Apocalypse 4.1-4.2 Apocalypse 21.10 Actes 20.7 Matthieu 22.43
11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam Apocalypse 1.4 Apocalypse 3.1 Apocalypse 2.18 Apocalypse 2.12 Jérémie 30.2
12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea Zacharie 4.2 Exode 25.37 Apocalypse 1.20-2.1 Apocalypse 1.13 Ezéchiel 43.5-43.6
13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream Daniel 7.13 Daniel 10.16 Apocalypse 15.6 Daniel 10.5-10.6 Apocalypse 14.14
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis Daniel 7.9 Daniel 10.6 Apocalypse 19.12 Apocalypse 2.18 Matthieu 28.3
15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum Ezéchiel 43.2 Apocalypse 14.2 Daniel 10.6 Apocalypse 19.6 Apocalypse 2.18
16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua Hébreux 4.12 Esaïe 49.2 Apocalypse 2.16 Apocalypse 2.12 Ephésiens 6.17
17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus Esaïe 44.6 Apocalypse 22.13 Esaïe 41.4 Daniel 8.17-8.18 Esaïe 48.12
18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni Romains 6.9 Apocalypse 4.9 Hébreux 7.25 Romains 14.8-14.9 Hébreux 7.16
19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec Apocalypse 4.1-4.11 Apocalypse 1.11-2.3
20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt Apocalypse 2.1 Zacharie 4.2 Apocalypse 3.1 Apocalypse 1.16 Matthieu 5.14-5.16

Cette Bible est dans le domaine public.