Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 20     

1 Samuel 20
Vulgate


1 fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam 1 Samuel 24.11 2 Corinthiens 1.12 1 Samuel 19.19-19.24 1 Samuel 24.9 1 Samuel 23.26-23.28
2 qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud Genèse 44.7 Josué 22.29 Psaumes 40.6 Esaïe 50.5 Josué 24.16
3 et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur Deutéronome 6.13 1 Samuel 25.26 2 Rois 2.6 1 Samuel 27.1 1 Samuel 1.26
4 et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi 5 dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae Nombres 10.10 Nombres 28.11 1 Samuel 19.2 Proverbes 22.3 2 Rois 4.23
6 si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius 1 Samuel 9.12 1 Samuel 17.58 Jean 7.42 Deutéronome 12.5 1 Samuel 16.2-16.5
7 si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius 1 Samuel 25.17 Esther 7.7 2 Samuel 17.4 Deutéronome 1.23 1 Samuel 20.9
8 fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me 1 Samuel 18.3 2 Samuel 14.32 1 Samuel 23.18 1 Samuel 20.16 Actes 25.11
9 et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi 1 Samuel 20.38 1 Samuel 19.2 1 Samuel 20.42
10 responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure Genèse 42.30 Proverbes 18.23 1 Rois 12.13 1 Samuel 25.17 1 Samuel 25.10
11 et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum 12 ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero Job 31.4 Psaumes 17.3 Proverbes 20.5 Josué 22.22 Psaumes 139.1-139.4
13 haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo Josué 1.5 Ruth 1.17 1 Chroniques 22.16 1 Chroniques 22.11 1 Samuel 17.37
14 et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero 2 Samuel 9.3 Ephésiens 5.1-5.2
15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra 2 Samuel 21.7 2 Samuel 9.1-9.7 1 Samuel 24.21
16 pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David 1 Samuel 25.22 1 Samuel 18.3 2 Samuel 4.7-4.8 2 Samuel 21.8 1 Samuel 31.2
17 et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum 1 Samuel 18.3 1 Samuel 18.1 Deutéronome 13.6 2 Samuel 1.26 Proverbes 18.24
18 dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris 1 Samuel 20.25 1 Samuel 20.5
19 requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel 1 Samuel 19.2 1 Samuel 20.5
20 et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum 21 mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas Jérémie 4.2 Amos 8.14 Jérémie 5.2 Jérémie 12.16
22 si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus 1 Samuel 20.37
23 de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum 1 Samuel 20.14-20.15 1 Samuel 20.42 Genèse 31.50 Genèse 16.5
24 absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem Zacharie 7.6 Esaïe 1.11-1.15 Psaumes 50.16-50.21 Proverbes 21.3 Proverbes 15.17
25 cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David 1 Samuel 20.18 Juges 16.20
26 et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus Lévitique 15.5 Lévitique 11.24 Lévitique 11.27 Lévitique 11.40 Lévitique 15.19-15.21
27 cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum Matthieu 13.55 1 Pierre 2.4 1 Samuel 22.7-22.9 1 Samuel 22.13-22.14 1 Samuel 19.9-19.10
28 et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem 1 Samuel 20.6
29 et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis 1 Samuel 17.28
30 iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae Proverbes 21.24 Jacques 1.19-1.20 Proverbes 25.28 Job 5.2 Ephésiens 4.31
31 omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est 1 Samuel 19.11-19.15 Psaumes 79.11 1 Samuel 20.8 1 Samuel 19.6 1 Samuel 26.16
32 respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit 1 Samuel 19.5 Matthieu 27.23 Luc 23.22 Proverbes 22.24 Ecclésiaste 7.9
33 et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David 1 Samuel 20.7 1 Samuel 18.11 1 Samuel 19.10
34 surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus Marc 3.5 Ecclésiaste 7.20 Ephésiens 4.26
35 cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo 2 Samuel 20.5 1 Samuel 20.19
36 et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum 1 Samuel 20.20-20.22
37 venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te 1 Samuel 20.22
38 clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum Luc 17.31-17.32 Matthieu 24.16-24.18 Marc 13.14-13.16 Psaumes 55.6-55.9 Proverbes 6.4-6.5
39 et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant 40 dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem 41 cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius 1 Samuel 18.3 2 Samuel 9.6 Actes 20.37 Genèse 29.13 Genèse 29.11
42 dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum 1 Samuel 1.17 1 Samuel 20.15 1 Samuel 23.18 1 Samuel 20.22-20.23 Actes 16.36

Cette Bible est dans le domaine public.