Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 20.6     

Genèse 20.6
Vulgate


1 profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in GerarisGenèse 26.6 Genèse 26.1 Genèse 18.1 Genèse 16.14 Genèse 16.7
2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eamGenèse 26.7 Genèse 12.15 Genèse 12.11-12.13 Galates 2.11-2.12 2 Chroniques 32.31
3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virumPsaumes 105.14 Genèse 20.7 Job 33.15 Matthieu 1.20 Matthieu 27.19
4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficiesGenèse 18.23-18.25 1 Chroniques 21.17 Genèse 19.24 Genèse 20.17-20.18 2 Samuel 4.11
5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc1 Rois 9.4 Psaumes 7.8 Proverbes 11.3 1 Thessaloniciens 2.10 Psaumes 73.13
6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam1 Samuel 25.26 1 Samuel 25.34 Genèse 31.7 Psaumes 51.4 Genèse 39.9
7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua suntJob 42.8 1 Samuel 7.5 2 Samuel 24.17 Nombres 16.32-16.33 2 Rois 5.11
8 statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde 9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobisGenèse 12.18 Genèse 26.10 Genèse 39.9 Genèse 34.7 Proverbes 28.10
10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres 11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meamGenèse 12.12 Genèse 26.7 Proverbes 16.6 Néhémie 5.15 Genèse 42.18
12 alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxoremGenèse 11.29 Genèse 12.13 1 Thessaloniciens 5.22
13 postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus simGenèse 12.1 Genèse 12.9 Actes 7.3-7.5 Hébreux 11.8 Genèse 12.11-12.20
14 tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suamGenèse 12.16 Genèse 20.7 Genèse 20.2 Genèse 20.11 Genèse 12.19-12.20
15 et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habitaGenèse 13.9 Genèse 34.10 Genèse 47.6
16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensamGenèse 20.5 Proverbes 27.5 Genèse 24.65 Apocalypse 3.19 Proverbes 9.8-9.9
17 orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepereruntJacques 5.16 Philippiens 4.6 Job 42.9-42.10 1 Samuel 5.11-5.12 Esdras 6.10
18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem AbrahamGenèse 12.17 1 Samuel 1.6 Genèse 16.2 Genèse 20.7 Genèse 30.2

Cette Bible est dans le domaine public.