Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 19.14     

1 Chroniques 19.14
Vulgate


1 accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius eius pro eo2 Samuel 10.1-10.19 1 Samuel 11.1-11.2 1 Samuel 12.12
2 dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon2 Rois 4.13 1 Samuel 30.26 Deutéronome 23.3-23.6 Genèse 19.37-19.38 Néhémie 4.7
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius1 Samuel 29.4 Juges 18.2 1 Rois 12.8-12.11 Juges 18.8-18.10 Josué 2.1-2.3
4 igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eosPsaumes 109.4-109.5 Esaïe 15.2 2 Chroniques 36.16 Jérémie 41.5 Esaïe 47.2-47.3
5 qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterenturMatthieu 18.31 Josué 6.24-6.26 1 Rois 16.34 Juges 16.22
6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites1 Chroniques 18.5 Genèse 34.30 2 Samuel 10.6 1 Chroniques 18.9 1 Samuel 27.12
7 conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellumJosué 13.9 Nombres 21.30 Josué 13.16 Exode 14.9 Psaumes 20.7-20.9
8 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium1 Chroniques 11.6 1 Chroniques 11.10-11.47 2 Samuel 23.8-23.39
9 egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steteruntJérémie 50.42 Esaïe 28.6 2 Samuel 10.8 2 Samuel 18.4 1 Rois 20.1
10 igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra SyrumJuges 20.42-20.43 2 Samuel 10.9-10.14 Josué 8.22
11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon1 Chroniques 18.12 1 Chroniques 11.20 1 Chroniques 19.9
12 dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidiumEcclésiaste 4.9-4.12 Galates 6.2 Philippiens 1.27-1.28 Néhémie 4.20
13 confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet1 Samuel 17.32 1 Samuel 3.18 Josué 10.25 Job 1.22 Psaumes 27.14
14 perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad proelium et fugavit eos2 Chroniques 13.5-13.16 1 Rois 20.28-20.30 1 Rois 20.19-20.21 Jérémie 46.15-46.16 1 Rois 20.13
15 porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in HierusalemRomains 8.31 Lévitique 26.7
16 videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum2 Samuel 10.16 Zacharie 14.1-14.3 Psaumes 2.1 Esaïe 8.9 Michée 4.11-4.12
17 quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibusEsaïe 22.6-22.7 1 Chroniques 19.9
18 fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem2 Samuel 10.18 Psaumes 33.16 Psaumes 18.32 1 Chroniques 19.13-19.14 Psaumes 46.11
19 videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon1 Rois 20.1 Josué 9.9-9.11 Genèse 14.4-14.5 Esaïe 10.8 2 Samuel 10.19

Cette Bible est dans le domaine public.