Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Cantique 4     

Cantique 4
Vulgate


1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad Cantique 1.15 Cantique 6.5 Cantique 6.7 Cantique 7.5 Michée 7.14
2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas Cantique 6.6 Deutéronome 7.13-7.14 Jean 15.7 Jérémie 15.16 1 Thessaloniciens 2.13
3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet Cantique 6.7 Josué 2.18 Cantique 5.16 Proverbes 31.26 Esdras 9.6
4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium Cantique 7.4 Néhémie 3.19 2 Samuel 1.21 Colossiens 2.19 Ezéchiel 27.10-27.11
5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis Cantique 2.16 Cantique 7.3 Cantique 6.3 Cantique 8.10 Proverbes 5.19
6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis Cantique 2.17 Cantique 4.14 Luc 1.78 1 Jean 2.8 Luc 1.9-1.10
7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te Cantique 1.15 Apocalypse 21.2 Cantique 5.16 Psaumes 45.13 Psaumes 45.11
8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum Deutéronome 3.9 1 Chroniques 5.23 Psaumes 45.10 Psaumes 76.1 Jean 12.26
9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui Cantique 5.1-5.2 Cantique 4.12 Cantique 4.10 Apocalypse 21.2 Psaumes 45.9
10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata Cantique 1.2-1.4 Cantique 7.6 Apocalypse 5.8 Galates 5.22 Cantique 5.5
11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis Genèse 27.27 Cantique 5.1 Osée 14.2 Psaumes 45.8 Cantique 4.10
12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus Proverbes 5.15-5.18 Jérémie 31.12 1 Corinthiens 7.34 Cantique 6.2 Apocalypse 7.3
13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo Cantique 1.14 Ecclésiaste 2.5 Cantique 6.11 Cantique 1.12 Philippiens 1.11
14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis Exode 30.23 Cantique 4.6 Cantique 3.6 Ezéchiel 27.19 2 Chroniques 9.9
15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano Jean 4.10 Jean 7.38 Jérémie 2.13 Psaumes 46.4 Jérémie 18.13-18.14
16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius Cantique 6.2 Cantique 5.1 Matthieu 26.12 Actes 2.1-2.2 Jean 5.8

Cette Bible est dans le domaine public.