Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nahum 2.7     

Nahum 2.7
Vulgate


1 ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem celebra Juda, festivitates tuas et redde vota tua quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiitJérémie 51.20-51.23 Nahum 3.14-3.15 Jérémie 25.9 Esaïe 14.6 Joël 3.9-3.11
2 ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valdePsaumes 80.12-80.13 Sophonie 3.11 Jérémie 25.29 Genèse 49.22-49.23 Jérémie 49.9
3 quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperuntEzéchiel 23.14-23.15 Esaïe 14.8 Apocalypse 12.3 Zacharie 1.8 Zacharie 11.2
4 clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti suntJérémie 4.13 Esaïe 66.15 Nahum 3.2-3.3 Ezéchiel 26.10 Daniel 11.40
5 in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentiaJérémie 46.12 Esaïe 21.5 Esaïe 5.27 Nahum 3.18 Nahum 3.3
6 recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculumEsaïe 45.1-45.2 2 Pierre 3.10-3.11
7 portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutumEsaïe 38.14 Esaïe 59.11 Luc 23.48 Esaïe 32.12 Luc 23.27
8 et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suisJérémie 46.5 Apocalypse 17.1 Apocalypse 17.15 Esaïe 47.13 Jérémie 50.16
9 et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertaturEsaïe 33.4 Jérémie 25.34 Ezéchiel 26.12 Daniel 11.8 Jérémie 51.56
10 diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibusJoël 2.6 Psaumes 22.14 Esaïe 21.3 Daniel 5.6 Esaïe 13.7-13.8
11 dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollaeEsaïe 5.29 Jérémie 2.15 Sophonie 3.3 Esaïe 31.4 Ezéchiel 19.2-19.8
12 ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreatJérémie 51.34 Psaumes 17.12 Esaïe 10.6-10.14
13 leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapinaNahum 3.5 Psaumes 46.9 2 Rois 19.23 Jérémie 21.13 Esaïe 49.24-49.25
14 ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum

Cette Bible est dans le domaine public.