Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 1     

Actes 1
Vulgate


1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere Luc 1.3 Matthieu 11.5 Jean 10.32-10.38 Luc 24.19 Jean 18.19-18.21
2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est Actes 1.9 Jean 20.21 Jean 13.18 Actes 10.38 Apocalypse 1.1
3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei 1 Corinthiens 15.5-15.7 Jean 20.26 Actes 13.31 Romains 14.17 Matthieu 3.2
4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum Luc 24.49 Jean 14.16 Actes 2.33 Jean 15.26 Luc 11.13
5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies Matthieu 3.11 Luc 3.16 Actes 11.15-11.16 Actes 2.1-2.4 1 Corinthiens 12.13
6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel Matthieu 17.11 Luc 22.29 Matthieu 24.3 Marc 9.12 Sophonie 3.15-3.17
7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate Matthieu 24.36 Marc 13.32 Marc 10.40 Deutéronome 29.29 Daniel 2.21
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae Actes 10.38-10.41 Actes 4.33 Romains 15.19 Marc 16.15 Matthieu 28.19
9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum Daniel 7.13 Actes 1.2 Exode 19.9 Luc 24.50-24.51 Apocalypse 1.7
10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis Jean 20.12 Luc 24.4 Apocalypse 7.14 Marc 16.5 Matthieu 28.3
11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum Actes 2.7 1 Thessaloniciens 1.10 Matthieu 16.27 Jean 14.3 Actes 13.31
12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter Luc 24.52 Matthieu 21.1 Luc 24.50 Jean 11.18 Matthieu 24.3
13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi Actes 20.8 Luc 22.12 Marc 2.14 Matthieu 10.2-10.4 Marc 14.15
14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius Actes 6.4 Actes 2.42 Matthieu 12.46 Ephésiens 6.18 Romains 12.12
15 et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti 1 Corinthiens 15.6 Jean 21.23 Jean 21.15-21.17 Apocalypse 11.13 Jean 14.12
16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum Psaumes 41.9 Jean 13.18 Psaumes 55.12-55.15 Jean 12.38-12.40 Matthieu 26.47
17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius Actes 1.25 Actes 21.19 Jean 6.70-6.71 Actes 20.24 2 Corinthiens 4.1
18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius Matthieu 27.3-27.10 Nombres 22.17 Matthieu 25.15 Job 20.12-20.15 Josué 7.21-7.26
19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis Actes 2.22 Actes 21.40 Matthieu 28.15 2 Samuel 2.16
20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius Psaumes 69.25 Psaumes 109.8-109.15 Luc 24.44 Luc 20.42 Actes 1.25
21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus Deutéronome 31.2 Jean 15.27 Nombres 27.17 Jean 10.1-10.9 Luc 10.1-10.2
22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis Actes 1.2 Actes 4.33 Actes 1.8-1.9 Jean 1.28-1.51 Luc 3.1-3.18
23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam Actes 15.22 Actes 1.26
24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum 1 Samuel 16.7 Actes 15.8 Jérémie 17.10 Apocalypse 2.23 Actes 6.6
25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum Jean 6.70-6.71 Romains 1.5 1 Corinthiens 9.2 Jean 17.12 1 Chroniques 10.13-10.14
26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis Lévitique 16.8 Actes 13.19 Actes 2.14 Josué 18.10 1 Chroniques 24.5

Cette Bible est dans le domaine public.