Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 28     

Actes 28
Vulgate


1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis Actes 27.26 Actes 27.39 Actes 27.44 Actes 16.10
2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus Colossiens 3.11 Actes 28.4 Romains 1.14 1 Corinthiens 14.11 Actes 27.3
3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius Esaïe 59.5 2 Corinthiens 11.23 Job 20.16 Esaïe 41.24 Matthieu 23.33
4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere Luc 13.2 Luc 13.4 Matthieu 23.35 Proverbes 28.17 Nombres 35.31-35.34
5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est Marc 16.18 Luc 10.19 Psaumes 91.13 Romains 16.20 Jean 3.14-3.15
6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum Matthieu 21.9 Matthieu 27.22 Actes 14.11-14.13 Actes 12.22
7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit Actes 23.24 Matthieu 10.40-10.41 Actes 18.12 Actes 13.7 Actes 28.2
8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum Actes 9.40 Marc 6.5 Matthieu 9.18 Marc 1.30-1.31 1 Corinthiens 12.9
9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur Actes 5.15 Marc 6.54-6.56 Actes 5.12 Matthieu 4.24
10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant Matthieu 6.31-6.34 Esdras 7.27 1 Timothée 5.17-5.18 Matthieu 10.8-10.10 1 Thessaloniciens 2.6
11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum Actes 27.6 Actes 6.9 Jonas 1.5 Esaïe 45.20 Jonas 1.16
12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo 13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos Actes 27.13
14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam Actes 21.4 Genèse 8.10-8.12 Actes 19.1 Matthieu 10.11 Actes 9.42-9.43
15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam Galates 4.14 3 Jean 1.6-1.8 Exode 4.14 2 Corinthiens 7.5-7.7 2 Corinthiens 2.14
16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite Actes 27.3 Actes 24.23 Actes 28.30-28.31 Actes 27.31 Apocalypse 17.18
17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum Actes 25.8 Actes 24.10-24.16 Actes 6.14 Actes 23.1-23.11 Actes 22.5
18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me Actes 26.31-26.32 Actes 25.7-25.8 Actes 23.29 Actes 22.30 Actes 22.24-22.25
19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare Actes 26.32 Actes 25.21 Actes 25.25 1 Pierre 2.22-2.23 Actes 25.10-25.12
20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum Actes 23.6 Actes 21.33 Ephésiens 6.20 Actes 26.6-26.7 Actes 26.29
21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum Actes 22.5 Esaïe 41.11 Esaïe 54.17 Exode 11.7 Esaïe 50.8
22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur 1 Pierre 2.12 Actes 24.14 1 Pierre 3.16 Luc 2.34 Actes 16.20-16.21
23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam Actes 19.8 Actes 8.35 Actes 17.2-17.3 Luc 24.26-24.27 Philémon 1.2
24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant Actes 14.4 Actes 17.4-17.5 Romains 11.4-11.6 Actes 13.48-13.50 Actes 19.8-19.9
25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros Matthieu 15.7 Marc 7.6 2 Pierre 1.21
26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis Esaïe 6.9-6.10 Ezéchiel 12.2 Esaïe 42.19-42.20 Matthieu 13.14-13.15 Deutéronome 29.4
27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos Esaïe 6.10
28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient Actes 26.17-26.18 Actes 14.27 Romains 11.11 Romains 15.8-15.16 Actes 15.14
29 [] 30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum 31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione Actes 28.23 Actes 4.29 Matthieu 4.23 Actes 20.25 Actes 8.12

Cette Bible est dans le domaine public.