Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 3.12     

2 Corinthiens 3.12
Vulgate


1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis2 Corinthiens 12.11 Actes 18.27 2 Corinthiens 5.12 2 Corinthiens 10.12 1 Corinthiens 16.3
2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibusRomains 1.8 1 Corinthiens 9.1-9.2 1 Thessaloniciens 1.8 2 Corinthiens 11.11 2 Corinthiens 7.3
3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibusEzéchiel 11.19 Jérémie 31.33 Hébreux 8.10 Proverbes 3.3 Matthieu 16.16
4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad DeumEphésiens 3.12 1 Thessaloniciens 1.8 Exode 18.19 2 Corinthiens 2.14 Philippiens 1.6
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est1 Corinthiens 15.10 Philippiens 4.13 2 Corinthiens 12.9 Jacques 1.17 Jean 15.5
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificatJérémie 31.31 Jean 6.63 Romains 7.6 Luc 22.20 1 Corinthiens 11.25
7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuaturExode 24.12 1 Corinthiens 13.10 Romains 7.10 2 Corinthiens 3.6 2 Corinthiens 3.9-3.11
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloriaJean 7.39 Esaïe 59.21 2 Thessaloniciens 2.13 2 Corinthiens 3.17 Galates 3.14
9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloriaHébreux 12.18-12.21 Romains 3.21-3.22 Romains 1.17-1.18 Romains 5.15-5.21 Romains 4.11
10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriamEsaïe 24.23 Apocalypse 21.23-21.24 Philippiens 3.7-3.8 Actes 26.13 Aggée 2.3
11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria estHébreux 8.13 Hébreux 7.21-7.25 2 Corinthiens 3.6-3.7 Romains 5.20-5.21 2 Corinthiens 4.1
12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur2 Corinthiens 7.4 Actes 4.13 1 Thessaloniciens 2.2 Actes 4.29-4.31 2 Corinthiens 10.1
13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuaturExode 34.33-34.35 2 Corinthiens 3.7 Colossiens 2.17 Ephésiens 2.14-2.15 Hébreux 10.1-10.9
14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur2 Corinthiens 4.3-4.4 Actes 26.18 Romains 11.25 Actes 16.14 2 Corinthiens 4.6
15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorumActes 13.27-13.29
16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamenExode 34.34 Esaïe 25.7 Esaïe 29.18 Osée 3.4-3.5 Lamentations 3.40
17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertasRomains 8.2 Galates 4.6 Jean 8.32 Galates 5.13 2 Timothée 1.7
18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu2 Corinthiens 4.6 2 Corinthiens 4.4 Ephésiens 4.22-4.24 Romains 12.2 Romains 8.29

Cette Bible est dans le domaine public.