Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 3.2     

2 Corinthiens 3.2
Vulgate


1 incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobisActes 18.27 2 Corinthiens 5.12 2 Corinthiens 12.11 2 Corinthiens 10.12 1 Corinthiens 16.3
2 epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus1 Corinthiens 9.1-9.2 1 Thessaloniciens 1.8 Romains 1.8 2 Corinthiens 11.11 2 Corinthiens 7.3
3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibusEzéchiel 11.19 Jérémie 31.33 Hébreux 8.10 Proverbes 3.3 Matthieu 16.16
4 fiduciam autem talem habemus per Christum ad DeumEphésiens 3.12 1 Thessaloniciens 1.8 Exode 18.19 2 Corinthiens 2.14 Philippiens 1.6
5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est1 Corinthiens 15.10 Philippiens 4.13 2 Corinthiens 12.9 Jean 15.5 Jacques 1.17
6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificatJean 6.63 Jérémie 31.31 Romains 7.6 1 Corinthiens 11.25 Luc 22.20
7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur2 Corinthiens 3.6 2 Corinthiens 3.9-3.11 Exode 31.18 2 Corinthiens 3.3 Romains 10.4
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria1 Corinthiens 3.16 Actes 2.32-2.33 Actes 2.17-2.18 Galates 5.22-5.23 Romains 8.9-8.16
9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloriaHébreux 12.18-12.21 Romains 3.21-3.22 Romains 8.3-8.4 Exode 20.18-20.19 Galates 5.4-5.5
10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriamPhilippiens 3.7-3.8 Actes 26.13 Aggée 2.3 Apocalypse 22.5 2 Pierre 1.17
11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria estHébreux 8.13 Hébreux 7.21-7.25 2 Corinthiens 3.6-3.7 Romains 5.20-5.21 2 Corinthiens 4.1
12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur2 Corinthiens 7.4 1 Thessaloniciens 2.2 Actes 4.13 Colossiens 4.4 Ephésiens 6.19-6.20
13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuaturExode 34.33-34.35 2 Corinthiens 3.7 Colossiens 2.17 Ephésiens 2.14-2.15 Hébreux 10.1-10.9
14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur2 Corinthiens 4.3-4.4 Actes 26.18 Romains 11.25 2 Corinthiens 4.6 Ephésiens 1.17-1.20
15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorumActes 13.27-13.29
16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamenExode 34.34 Esaïe 25.7 Esaïe 29.18 Esaïe 54.13 Deutéronome 30.10
17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertasRomains 8.2 Galates 4.6 Jean 8.32 Galates 5.13 Romains 8.15-8.16
18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu2 Corinthiens 4.6 Ephésiens 4.22-4.24 2 Corinthiens 4.4 Romains 12.2 Romains 8.29

Cette Bible est dans le domaine public.