Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 7.2     

2 Corinthiens 7.2
Vulgate


1 has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei1 Thessaloniciens 4.7 Proverbes 8.13 1 Pierre 2.11 Jacques 4.8 Ezéchiel 36.25-36.26
2 capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimusActes 20.33 3 Jean 1.8-1.10 Philémon 1.12 Colossiens 4.10 Matthieu 10.40
3 non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum2 Corinthiens 6.11-6.12 Philippiens 1.8-1.9 1 Corinthiens 4.14-4.15 Ruth 1.16-1.17 1 Thessaloniciens 2.8
4 multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra2 Corinthiens 3.12 2 Corinthiens 1.4 Philippiens 2.17 Colossiens 1.24 2 Corinthiens 9.2-9.4
5 nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timoresDeutéronome 32.25 2 Corinthiens 2.13 Esaïe 33.12 Jérémie 45.3 Job 18.11
6 sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi2 Corinthiens 1.3-1.4 2 Corinthiens 7.13 1 Thessaloniciens 3.6-3.7 Matthieu 5.4 3 Jean 1.2-1.4
7 non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem1 Thessaloniciens 3.8 Psaumes 30.5 2 Corinthiens 2.9 2 Corinthiens 1.14 2 Corinthiens 7.10-7.11
8 quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavitMatthieu 26.21-26.22 Luc 22.61-22.62 2 Corinthiens 7.11 Apocalypse 3.19 2 Corinthiens 7.6
9 nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobisActes 20.21 2 Corinthiens 13.8-13.10 2 Corinthiens 1.12 2 Corinthiens 7.10-7.11 Zacharie 12.10
10 quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operaturActes 11.18 2 Samuel 12.13 Actes 3.19 2 Timothée 2.25-2.26 1 Rois 8.47-8.50
11 ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio2 Corinthiens 7.7 Romains 11.20 Tite 3.8 Matthieu 5.29-5.30 Philippiens 2.12
12 igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo2 Corinthiens 2.9 2 Corinthiens 11.28 2 Corinthiens 2.17 2 Corinthiens 7.8 2 Corinthiens 2.3-2.4
13 ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis2 Corinthiens 7.6 Romains 15.32 Philippiens 2.28 1 Corinthiens 16.13 1 Corinthiens 12.26
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est2 Corinthiens 7.4 2 Corinthiens 8.24 2 Thessaloniciens 1.4 2 Corinthiens 10.8 2 Corinthiens 1.18-1.20
15 et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eumPhilippiens 2.12 2 Corinthiens 2.9 2 Corinthiens 7.10-7.11 2 Corinthiens 10.5-10.6 Philippiens 1.8
16 gaudeo quod in omnibus confido in vobis2 Corinthiens 2.3 Philémon 1.8 Philémon 1.21 2 Thessaloniciens 3.4

Cette Bible est dans le domaine public.