Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ruth 1     

Ruth 1
Vulgate


1 in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis Genèse 12.10 Genèse 26.1 Psaumes 105.16 Juges 17.8 Ezéchiel 14.13
2 ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi Genèse 35.19 Michée 5.2 1 Samuel 17.21 1 Samuel 1.1
3 et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis Hébreux 12.10-12.11 Hébreux 12.6 2 Rois 4.1 Psaumes 34.19
4 qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha altera Ruth manseruntque ibi decem annis Matthieu 1.5 Deutéronome 23.3 1 Rois 11.1-11.2 Deutéronome 7.3
5 et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito Luc 7.12 Psaumes 89.30-89.32 Matthieu 22.25-22.27 Jérémie 2.19 Deutéronome 32.39
6 et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas Psaumes 132.15 Exode 4.31 Matthieu 6.11 Exode 3.16 Luc 1.68
7 egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda 2 Rois 8.3 Exode 18.27 Ruth 1.14 Ruth 1.10
8 dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum Ruth 2.20 Ruth 1.5 Ephésiens 5.22 Philippiens 4.18-4.19 Josué 24.15-24.28
9 det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere coeperunt Ruth 3.1 Genèse 27.27 Genèse 29.11 Genèse 45.15 Actes 20.37
10 et dicere tecum pergemus ad populum tuum Psaumes 119.63 Psaumes 16.3 Zacharie 8.23
11 quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis Deutéronome 25.5 Genèse 38.11
12 revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios Genèse 17.17 1 Timothée 5.9
13 si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me Job 19.21 Psaumes 32.4 Juges 2.15 Psaumes 38.2 Psaumes 39.9-39.10
14 elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae Proverbes 18.24 Proverbes 17.17 2 Timothée 4.10 Matthieu 10.37 Genèse 31.55
15 cui dixit Noemi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea Juges 11.24 Josué 24.15 2 Rois 2.2 2 Samuel 15.19-15.20 Sophonie 1.6
16 quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus Ruth 2.11-2.12 Esaïe 14.1 2 Corinthiens 6.16-6.18 Jean 13.37 1 Thessaloniciens 1.9
17 quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit 1 Samuel 3.17 1 Samuel 25.22 2 Samuel 19.13 2 Rois 6.31 1 Rois 2.23
18 videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere Actes 21.14 Ephésiens 6.10 Actes 2.42
19 profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec est illa Noemi Matthieu 21.10 Esaïe 23.7 Lamentations 2.15
20 quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens Job 6.4 Lamentations 3.1-3.20 Exode 6.3 Psaumes 73.14 Genèse 17.1
21 egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens Job 1.21 1 Samuel 2.7-2.8 Job 13.26 Job 10.17 Malachie 3.5
22 venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur Ruth 2.23 2 Samuel 21.9 Exode 9.31-9.32

Cette Bible est dans le domaine public.