Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 15.4     

2 Chroniques 15.4
Vulgate


1 Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei2 Chroniques 20.14 2 Chroniques 24.20 Nombres 24.2 Juges 3.10 2 Samuel 23.2
2 egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos2 Chroniques 24.20 2 Chroniques 15.4 1 Chroniques 28.9 Jacques 4.8 2 Chroniques 15.15
3 transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque legeLévitique 10.11 Osée 3.4 1 Rois 12.28-12.33 1 Jean 5.20 Malachie 2.7
4 cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient2 Chroniques 15.15 Esaïe 55.6 Esaïe 65.1-65.2 Deutéronome 4.29-4.30 Psaumes 106.44
5 in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarumJuges 5.6 Psaumes 121.8 Matthieu 24.6-24.7 1 Samuel 13.6 Luc 21.25
6 pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia2 Chroniques 36.17 2 Chroniques 12.15 2 Chroniques 13.17 2 Chroniques 33.11 Psaumes 106.41
7 vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestroJosué 1.9 Josué 1.7 Hébreux 10.35 Psaumes 58.11 Genèse 15.1
8 quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini2 Chroniques 13.19 2 Chroniques 8.12 2 Chroniques 4.1 2 Chroniques 29.18 Ezéchiel 8.10
9 congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo2 Chroniques 11.16 2 Chroniques 30.25 Actes 7.9-7.10 2 Chroniques 30.1-30.11 Actes 9.31
10 cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni AsaEsther 8.9
11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia2 Chroniques 14.13-14.15 2 Chroniques 1.6 2 Chroniques 7.5 Nombres 31.28-31.29 1 Samuel 15.21
12 et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua2 Chroniques 23.16 2 Rois 23.3 2 Chroniques 29.10 Néhémie 10.29 Jérémie 29.12-29.13
13 si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulieremExode 22.20 Deutéronome 13.5-13.15 Genèse 19.11 Apocalypse 6.15 Exode 12.29
14 iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarumNéhémie 10.29 Psaumes 81.1-81.4 Néhémie 5.13
15 omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum2 Chroniques 14.7 2 Chroniques 15.12 2 Chroniques 15.4 2 Corinthiens 1.12 2 Chroniques 29.36
16 sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron1 Rois 15.13-15.24 2 Rois 23.15 Exode 34.13 1 Rois 15.10 2 Rois 23.6
17 excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius2 Rois 12.3 1 Rois 22.43 2 Rois 14.4 2 Chroniques 14.3-14.5 2 Chroniques 16.7-16.12
18 ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem1 Rois 15.14-15.15 1 Chroniques 26.20-26.26 1 Rois 7.51
19 bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa1 Rois 15.16-15.17 1 Rois 15.33 2 Chroniques 16.1 1 Rois 15.31

Cette Bible est dans le domaine public.