Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esther 13.1     

Esther 13.1
Vulgate


1 rex maximus Artaxerxes ab India usque AEthiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem
2 cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae ditioni subjugassem volui nequaquam abuti potentiae magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subjectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace fruerentur
3 quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat et erat post regem secundus Aman nomine
4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum qui novis uteretur legibus et contra omnium gentium consuetudinem faciens regum jussa contemneret et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret
5 quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque jussionibus contraire et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam
6 jussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis
7 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverant pergensque Mardochæus fecit omnia quae ei mandaverat Esther
8 Mardochaeus autem deprecatus est Dominum memor omnium operum ejus
9 et dixit Domine Domine rex omnipotens in ditione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati si decreveris salvare Israël
10 tu fecisti caelum et terram et quidquid caeli ambitu continetur
11 Dominus omnium es nec est qui resistat majestati tuae
12 cuncta nosti et scis quia non pro superbia et contumelia et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum
13 (libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem)
14 sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorarem excepto Deo meo
15 et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui quia volunt nos inimici nostri perdere et haereditatem tuam delere
16 ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de AEgypto
17 Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum Domine et ne claudas ora te canentium
18 omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum eo quod eis certa mors impenderet

Cette Bible est dans le domaine public.