Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 14.6     

Job 14.6
Vulgate


1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriisJob 5.7 Job 25.4 Ecclésiaste 2.23 Genèse 47.9 Psaumes 51.5
2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanetJob 8.9 1 Pierre 1.24 Esaïe 40.6-40.8 Psaumes 103.15-103.16 1 Chroniques 29.15
3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudiciumPsaumes 144.3 Psaumes 143.2 Psaumes 8.4 Romains 3.19 Job 13.27
4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus esJean 3.6 Job 15.14 Psaumes 51.5 Ephésiens 2.3 Romains 5.12
5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poteruntPsaumes 39.4 Job 21.21 Actes 17.26 Psaumes 104.9 Daniel 11.36
6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eiusJob 7.19 Job 7.1-7.2 Psaumes 39.13 Job 7.16 Job 10.20
7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulantEsaïe 27.6 Job 19.10 Esaïe 11.1 Daniel 4.15 Job 14.14
8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illiusEsaïe 26.19 1 Corinthiens 15.36 Jean 12.24
9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum estEzéchiel 19.10 Ezéchiel 17.3-17.10 Romains 11.17-11.24 Ezéchiel 17.22-17.24
10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso estJob 14.12 Job 7.7-7.10 Genèse 49.33 Job 11.20 Luc 16.22-16.23
11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescatEsaïe 19.5 Job 6.15-6.18 Jérémie 15.18
12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suoApocalypse 20.11 Job 10.21-10.22 Apocalypse 21.1 Actes 3.21 Job 3.13
13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis meiEsaïe 26.20-26.21 Job 3.17-3.19 Genèse 8.1 Marc 13.32 Actes 17.31
14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio meaJob 7.1 Job 13.15 Philippiens 3.21 Actes 26.8 Jacques 5.7-5.8
15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteramJob 10.3 Job 13.22 1 Pierre 4.19 1 Jean 2.28 Job 7.21
16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meisJob 10.6 Job 31.4 Proverbes 5.21 Job 34.21 Jérémie 32.19
17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meamDeutéronome 32.34 Osée 13.12 Job 21.19
18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suoJob 18.4 Jérémie 4.24 Esaïe 54.10 Apocalypse 20.11 Esaïe 64.1
19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdesGenèse 7.21-7.23 Ezéchiel 37.11 Psaumes 30.6-30.7 Luc 12.19-12.20 Genèse 6.17
20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eumJob 2.12 Job 14.14 Ecclésiaste 8.8 Lamentations 4.8
21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intellegetEcclésiaste 9.5 Esaïe 63.16 1 Samuel 4.20 Psaumes 39.6 Esaïe 39.7-39.8
22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebitJob 19.22 Job 19.26 Job 19.20 Luc 16.23-16.24 Proverbes 14.32

Cette Bible est dans le domaine public.