Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 101 Vulgate
Règne d’un roi intègre
1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam 2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat 3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me 4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt 5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio 8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto 9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant 10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam 11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me 12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui 13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem 14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur 16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam 17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua 18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum 19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum 20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit 21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum 22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem 23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino 24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui 26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur 28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient 29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur