Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 90.8 Vulgate
Quatrième livre
La brièveté de la vie humaine
1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur 2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum 3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero 4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis 5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis 9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum 10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo 11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 13 super aspidem et basiliscum ambulabis et; conculcabis leonem et draconem 14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum 15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum 16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum