Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 2.5     

Esaïe 2.5
Vulgate


1 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et HierusalemEsaïe 1.1 Habakuk 1.1 Michée 1.1 Amos 1.1 Michée 6.9
2 et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentesMichée 4.1-4.3 Esaïe 56.7 Esaïe 27.13 Hébreux 1.2 Zacharie 8.3
3 et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de HierusalemLuc 24.47 Zacharie 8.20-8.23 Esaïe 51.4-51.5 Matthieu 7.24 Jacques 1.25
4 et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proeliumZacharie 9.10 Joël 3.10 Osée 2.18 Esaïe 9.7 Esaïe 11.6-11.9
5 domus Iacob venite et ambulemus in lumine DominiEphésiens 5.8 1 Jean 1.7 1 Jean 1.5 Esaïe 60.1-60.2 Apocalypse 21.23-21.24
6 proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheseruntRomains 11.20 2 Rois 1.2 2 Chroniques 15.2 Deutéronome 31.16-31.17 Psaumes 106.35
7 repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eiusEsaïe 30.16 Esaïe 31.1 Michée 5.10 Deutéronome 17.16-17.17 1 Rois 10.21-10.27
8 et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorumJérémie 2.28 Psaumes 115.4-115.8 Esaïe 37.19 Actes 17.16 Esaïe 44.15-44.20
9 et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eisEsaïe 5.15 Psaumes 49.2 Josué 24.19 Esaïe 27.11 Jérémie 18.23
10 ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eiusApocalypse 6.15-6.16 Esaïe 2.19-2.21 Juges 6.1-6.2 Job 37.22-37.24 Esaïe 10.3
11 oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illaPsaumes 18.27 Esaïe 5.15-5.16 Esaïe 12.4 Esaïe 24.21 Michée 4.6
12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabiturMalachie 4.1 Matthieu 23.12 Proverbes 6.16-6.17 Esaïe 13.6 Job 40.11-40.12
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus BasanEsaïe 14.8 Esaïe 10.33-10.34 Amos 2.5 Esaïe 37.24 Ezéchiel 31.3-31.12
14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatosEsaïe 40.4 Esaïe 30.25 2 Corinthiens 10.5 Psaumes 68.16 Psaumes 110.5-110.6
15 et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitumEsaïe 25.12
16 et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est1 Rois 10.22 Esaïe 23.1 Apocalypse 18.17-18.19 1 Rois 22.48-22.49 Apocalypse 18.11
17 et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illaEsaïe 2.11 Jérémie 48.29-48.30 Esaïe 13.11 Ezéchiel 28.2-28.7
18 et idola penitus conterenturEzéchiel 37.23 Ezéchiel 36.25 Esaïe 21.9 Osée 14.8 Zacharie 13.2
19 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terramEsaïe 2.10 Hébreux 12.26 Esaïe 2.21 Luc 23.30 Aggée 2.6
20 in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertilionesEsaïe 31.7 Esaïe 30.22 Lévitique 11.19 Osée 14.8 Philippiens 3.7-3.8
21 et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terramEsaïe 2.19 Cantique 2.14 Job 30.6 Exode 33.22 Esaïe 2.10
22 quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipsePsaumes 146.3 Jérémie 17.5 Psaumes 144.3-144.4 Psaumes 8.4 Jacques 4.14

Cette Bible est dans le domaine public.