Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 51     

Esaïe 51
Vulgate


1 audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis Esaïe 51.7 Hébreux 12.14 Psaumes 94.15 Proverbes 15.9 Esaïe 48.12
2 adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum Ezéchiel 33.24 Galates 3.9-3.14 Hébreux 11.8-11.12 Josué 24.3 Genèse 13.14-13.17
3 consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis Esaïe 52.9 Genèse 13.10 Joël 2.3 Esaïe 49.13 Jérémie 33.11-33.13
4 adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet Esaïe 2.3 Esaïe 42.6 Esaïe 49.6 Michée 4.2 Exode 19.6
5 prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt Esaïe 46.13 Esaïe 60.9 Esaïe 42.4 Deutéronome 30.14 Joël 3.12
6 levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet Matthieu 24.35 Esaïe 34.4 Esaïe 40.26 2 Pierre 3.10-3.12 Esaïe 51.8
7 audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis Psaumes 37.31 Matthieu 5.11 Esaïe 51.1 Matthieu 10.28 Ezéchiel 2.6
8 sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum Esaïe 51.6 Esaïe 50.9 Esaïe 66.24 Esaïe 45.17 Osée 5.12
9 consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem Esaïe 27.1 Psaumes 74.13-74.14 Esaïe 52.1 Esaïe 51.17 Luc 1.51
10 numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati Exode 14.21-14.22 Exode 15.13 Esaïe 43.16 Esaïe 63.11-63.12 Esaïe 50.2
11 et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus Esaïe 35.10 Apocalypse 7.17 Apocalypse 21.4 Esaïe 25.8 Esaïe 49.13
12 ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet 1 Pierre 1.24 Psaumes 118.6 Esaïe 2.22 Jean 14.26-14.27 Esaïe 51.3
13 et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis Esaïe 17.10 Psaumes 104.2 Esaïe 40.22 Job 9.8 Esaïe 45.12
14 cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius Zacharie 9.11 Esaïe 48.20 Esaïe 52.2 Actes 12.7-12.8 Esdras 1.5
15 ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum Jérémie 31.35 Esaïe 48.2 Job 26.12 Néhémie 9.11 Esaïe 54.5
16 posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu Esaïe 59.21 Esaïe 49.2 Deutéronome 18.18 Esaïe 45.18 Psaumes 75.3
17 elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces Job 21.20 Esaïe 52.1 Apocalypse 14.10 Esaïe 51.9 Psaumes 60.3
18 non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit Psaumes 88.18 Esaïe 49.21 Psaumes 142.4 Marc 8.23 Matthieu 15.14
19 duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te Amos 7.2 Esaïe 47.9 Esaïe 14.30 Esaïe 22.4 2 Corinthiens 7.6-7.7
20 filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui Lamentations 2.11-2.12 Jérémie 14.18 Lamentations 1.15 Esaïe 5.25 Lamentations 4.2
21 idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino Esaïe 29.9 Esaïe 51.17 Esaïe 54.11
22 haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra Esaïe 51.17 Jérémie 50.34 Esaïe 49.25 Jérémie 51.36 1 Samuel 25.39
23 et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus Zacharie 12.2 Josué 10.24 Apocalypse 13.16-13.17 Apocalypse 11.2 Esaïe 49.25-49.26

Cette Bible est dans le domaine public.