Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 4     

Osée 4
Vulgate


1 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra Jérémie 4.22 Michée 6.2 Esaïe 3.13-3.14 Jérémie 25.31 Osée 12.2
2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit Osée 6.9 Michée 7.2 Osée 7.1 Jérémie 6.7 Jérémie 7.6-7.10
3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur Sophonie 1.3 Jérémie 4.25 Amos 5.16 Ezéchiel 38.20 Jérémie 4.27-4.28
4 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti Deutéronome 17.12 Amos 5.13 Osée 4.17 Matthieu 7.3-7.6 Jérémie 18.18
5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam Jérémie 15.8 Osée 2.2 Zacharie 11.8 Jérémie 14.15-14.16 Ezéchiel 13.9-13.16
6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego Esaïe 5.13 Proverbes 19.2 Esaïe 17.10 Esaïe 1.3 Osée 8.14
7 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo Osée 13.6 Malachie 2.9 1 Samuel 2.30 Osée 5.1 Habakuk 2.16
8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum Michée 3.11 Lévitique 6.26 Esaïe 56.11 Tite 1.11 Malachie 1.10
9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei Esaïe 24.2 Jérémie 5.31 Esaïe 3.10 Osée 9.9 Psaumes 109.17-109.18
10 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo Michée 6.14 Lévitique 26.26 Aggée 1.6 Sophonie 1.6 Ezéchiel 18.24
11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor Proverbes 20.1 Luc 21.34 Esaïe 28.7 Esaïe 5.12 Proverbes 6.32
12 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo Jérémie 2.27 Osée 5.4 Habakuk 2.19 Esaïe 44.18-44.20 Nombres 15.39
13 super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt Esaïe 1.29 Jérémie 3.6 Ezéchiel 6.13 Amos 7.17 Ezéchiel 20.28-20.29
14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit Osée 4.1 Daniel 12.10 Esaïe 56.11 Osée 4.17 2 Rois 23.7
15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus Osée 12.11 Osée 9.15 Amos 4.4 Osée 5.8 Amos 8.14
16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine Esaïe 5.17 1 Samuel 15.11 Jérémie 14.7 Jérémie 7.24 Lévitique 26.33
17 particeps idolorum Ephraim dimitte eum Osée 4.4 Osée 13.2 Psaumes 81.12 Matthieu 15.14 Osée 12.1
18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius Michée 3.11 Jérémie 2.21 Deutéronome 16.19 2 Rois 17.7-17.17 Psaumes 47.9
19 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis Esaïe 1.29 Osée 13.15 Jérémie 51.1 Jérémie 4.11-4.12 Jérémie 3.24-3.25

Cette Bible est dans le domaine public.