Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 28     

Matthieu 28
Vulgate


1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum Matthieu 27.61 Matthieu 27.56 Luc 23.56-24.10 Marc 16.1-16.8 Luc 24.22
2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum Actes 16.26 Jean 20.12-20.13 Apocalypse 11.19 1 Timothée 3.16 Marc 16.3-16.5
3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix Marc 9.3 Actes 1.10 Marc 16.5 Jean 20.12 Apocalypse 3.4-3.5
4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui Apocalypse 1.17 Matthieu 28.11 Job 4.14 Daniel 10.7 Actes 9.3-9.7
5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis Hébreux 1.14 Luc 1.30 Daniel 10.12 Esaïe 41.10 Luc 24.5
6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus Matthieu 16.21 Matthieu 27.63 Jean 2.19 Luc 24.6-24.8 Jean 20.4-20.9
7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis Matthieu 28.10 Matthieu 26.32 Luc 24.34 Jean 21.1-21.14 Esaïe 45.21
8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius Psaumes 2.11 Luc 24.36-24.41 Jean 16.20 Jean 16.22 Esdras 3.12-3.13
9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum Jean 20.28 Jean 20.14-20.17 Matthieu 28.17 Luc 24.52 Matthieu 14.33
10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt Jean 20.17 Romains 8.29 Matthieu 14.27 Matthieu 28.7 Matthieu 28.5
11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant Matthieu 27.65-27.66 Matthieu 28.4
12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus Matthieu 26.3-26.4 Matthieu 27.62-27.64 Psaumes 2.1-2.7 Matthieu 27.1-27.2 Actes 4.5-4.22
13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus Matthieu 26.64
14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus Matthieu 27.2 Actes 12.19
15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem Matthieu 27.8 1 Timothée 6.10 Matthieu 26.15
16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus Matthieu 26.32 Matthieu 28.10 Matthieu 28.7 Marc 16.14 Actes 1.13-1.26
17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt Matthieu 28.9 1 Corinthiens 15.6 Jean 5.23 Psaumes 45.11 Psaumes 2.12
18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 1 Pierre 3.22 Ephésiens 1.20-1.22 Jean 3.35 Matthieu 11.27 1 Corinthiens 15.27
19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Marc 16.15-16.16 Actes 1.8 Actes 13.46-13.47 Actes 2.38-2.39 Actes 19.3-19.5
20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi Esaïe 41.10 Josué 1.5 Actes 18.9-18.10 Apocalypse 22.20-22.21 Psaumes 46.7

Cette Bible est dans le domaine public.