Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 28.7     

Matthieu 28.7
Vulgate


1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrumMatthieu 27.61 Matthieu 27.56 Luc 23.56-24.10 Marc 16.1-16.8 Luc 24.22
2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eumJean 20.12-20.13 Actes 16.26 Marc 16.3-16.5 1 Pierre 1.12 Jean 20.1
3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nixMarc 9.3 Actes 1.10 Marc 16.5 Jean 20.12 Apocalypse 18.1
4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortuiApocalypse 1.17 Job 4.14 Daniel 10.7 Actes 9.3-9.7 Psaumes 48.6
5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritisHébreux 1.14 Luc 24.5 Matthieu 14.27 Luc 1.12-1.13 Marc 16.6
6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat DominusMatthieu 16.21 Matthieu 27.63 Matthieu 20.19 Matthieu 26.31-26.32 Luc 24.44
7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobisMatthieu 28.10 Matthieu 26.32 Luc 24.9-24.10 Matthieu 24.25 Jean 16.4
8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eiusPsaumes 2.11 Jean 16.20 Jean 16.22 Esdras 3.12-3.13 Jean 20.20-20.21
9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eumJean 20.28 Jean 20.14-20.17 Matthieu 28.17 Luc 24.52 Jean 12.3
10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbuntRomains 8.29 Jean 20.17 Matthieu 28.7 Matthieu 28.5 Matthieu 14.27
11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerantMatthieu 27.65-27.66 Matthieu 28.4
12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibusMatthieu 27.62-27.64 Psaumes 2.1-2.7 Matthieu 27.1-27.2 Actes 4.5-4.22 Matthieu 26.3-26.4
13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibusMatthieu 26.64
14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemusMatthieu 27.2 Actes 12.19
15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diemMatthieu 27.8 1 Timothée 6.10 Matthieu 26.15
16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis IesusMatthieu 26.32 Matthieu 28.10 Matthieu 28.7 Marc 16.14 Actes 1.13-1.26
17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaveruntMatthieu 28.9 1 Corinthiens 15.6 Jean 5.23 Psaumes 45.11 Psaumes 2.12
18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra1 Pierre 3.22 Ephésiens 1.20-1.22 Jean 3.35 Matthieu 11.27 1 Corinthiens 15.27
19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus SanctiMarc 16.15-16.16 Actes 1.8 Actes 13.46-13.47 Actes 2.38-2.39 Actes 19.3-19.5
20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculiEsaïe 41.10 Actes 18.9-18.10 Josué 1.5 Psaumes 46.7 Genèse 39.2-39.3

Cette Bible est dans le domaine public.