Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 28     

Matthieu 28
Vulgate


1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum Matthieu 27.61 Matthieu 27.56 Luc 23.56-24.10 Marc 16.1-16.8 Luc 24.22
2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum Jean 20.12-20.13 Actes 16.26 Marc 16.3-16.5 1 Pierre 1.12 Jean 20.1
3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix Marc 9.3 Actes 1.10 Marc 16.5 Jean 20.12 Ezéchiel 1.4-1.14
4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui Apocalypse 1.17 Job 4.14 Daniel 10.7 Actes 9.3-9.7 Psaumes 48.6
5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis Hébreux 1.14 Esaïe 41.14 Apocalypse 1.17-1.18 Daniel 10.19 Jean 20.13-20.15
6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus Matthieu 27.63 Matthieu 16.21 Marc 8.31 Matthieu 12.40 Marc 16.6
7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis Matthieu 26.32 Matthieu 28.10 Jean 20.17-20.18 Esaïe 44.8 1 Corinthiens 15.6
8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius Psaumes 2.11 Jean 16.20 Jean 16.22 Esdras 3.12-3.13 Jean 20.20-20.21
9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum Matthieu 28.17 Luc 24.52 Jean 20.28 Jean 20.14-20.17 Marc 16.9-16.10
10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt Romains 8.29 Jean 20.17 Matthieu 28.5 Matthieu 14.27 Matthieu 28.7
11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant Matthieu 27.65-27.66 Matthieu 28.4
12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus Matthieu 27.62-27.64 Psaumes 2.1-2.7 Matthieu 27.1-27.2 Actes 4.5-4.22 Matthieu 26.3-26.4
13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus Matthieu 26.64
14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus Matthieu 27.2 Actes 12.19
15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem Matthieu 27.8 1 Timothée 6.10 Matthieu 26.15
16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus Matthieu 26.32 Matthieu 28.10 Matthieu 28.7 Marc 16.14 Actes 1.13-1.26
17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt Matthieu 28.9 1 Corinthiens 15.6 Jean 5.23 Psaumes 45.11 Psaumes 2.12
18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 1 Pierre 3.22 Ephésiens 1.20-1.22 Jean 3.35 Matthieu 11.27 1 Corinthiens 15.27
19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Marc 16.15-16.16 Actes 1.8 Actes 13.46-13.47 Actes 2.38-2.39 Actes 2.41
20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi Esaïe 41.10 Actes 18.9-18.10 Josué 1.5 Psaumes 46.7 Genèse 39.2-39.3

Cette Bible est dans le domaine public.