Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 14.13     

Actes 14.13
Vulgate


1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudoActes 18.4 Actes 13.51 Actes 13.46 Actes 14.21 Jean 7.35
2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratresActes 13.50 Actes 13.45 1 Thessaloniciens 2.15-2.16 Actes 14.19 Jean 3.36
3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorumHébreux 2.4 Actes 20.32 Actes 4.29-4.30 Marc 16.20 Ephésiens 6.18-6.20
4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolisActes 28.24 Actes 14.14 Actes 13.2 Actes 19.9 Michée 7.6
5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eosActes 14.19 Psaumes 83.5 Matthieu 5.44 Luc 6.28 Psaumes 2.1-2.3
6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem2 Timothée 3.11 Matthieu 10.23 Actes 14.20-14.21 Actes 23.12-23.22 Actes 9.24
7 et ibi evangelizantes erantActes 14.21 Actes 16.10 Actes 14.15 Actes 8.4 Actes 17.2
8 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaveratActes 3.2 Jean 5.7 Jean 5.3-5.5 Jean 9.1-9.2 Actes 4.9
9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieretMatthieu 9.28-9.29 Actes 3.4 Matthieu 15.28 Marc 1.40-1.41 Matthieu 8.10
10 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabatEsaïe 35.6 Luc 13.11-13.13 Actes 9.33-9.34 Jean 5.8-5.9 Jean 14.12
11 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nosActes 28.6 Actes 8.10 Actes 12.22
12 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbiActes 19.35
13 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificareDaniel 2.46 Actes 10.25
14 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantesMatthieu 26.65 Actes 14.4 Jérémie 36.24 Esdras 9.3-9.5 2 Rois 18.37-19.2
15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis suntJacques 5.17 1 Samuel 12.21 Apocalypse 14.7 Jérémie 14.22 Actes 10.26
16 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suasActes 17.30 Psaumes 81.12 Psaumes 147.20 Michée 4.5 1 Pierre 4.3
17 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestraJob 5.10 Deutéronome 11.14 Romains 1.19-1.20 Deutéronome 28.12 Lévitique 26.4
18 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarentJean 6.15 Genèse 11.6 Jérémie 44.16-44.17 Exode 32.21-32.23 Genèse 19.9
19 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse2 Corinthiens 11.25 2 Timothée 3.11 Actes 13.50-13.51 Actes 13.45 Actes 14.5
20 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in DerbenActes 14.6 2 Corinthiens 1.9-1.10 Actes 16.40 Actes 14.28 Actes 20.1
21 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et AntiochiamActes 13.51 Actes 14.19 Actes 14.1 Matthieu 28.19 Actes 13.14
22 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum DeiJean 16.33 2 Timothée 3.12 1 Pierre 5.10 Colossiens 1.23 1 Thessaloniciens 3.2-3.4
23 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem credideruntTite 1.5 Actes 11.30 Jacques 5.14 Actes 20.32 Actes 20.17
24 transeuntesque Pisidiam venerunt PamphiliamActes 13.13-13.14 Actes 15.38
25 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam 26 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleveruntActes 15.40 Actes 11.19 Actes 14.23 2 Timothée 4.5-4.8 Actes 20.32
27 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fideiActes 15.12 1 Corinthiens 16.9 Colossiens 4.3 2 Corinthiens 2.12 1 Corinthiens 5.4
28 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulisActes 11.26 Actes 15.35

Cette Bible est dans le domaine public.