Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 14     

Actes 14
Vulgate


1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo Actes 18.4 Actes 13.46 Actes 13.51 Actes 14.21 Jean 7.35
2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres Actes 13.50 Actes 13.45 1 Thessaloniciens 2.15-2.16 Actes 14.19 Jean 3.36
3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum Hébreux 2.4 Actes 20.32 Actes 4.29-4.30 Ephésiens 6.18-6.20 Marc 16.20
4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis Actes 28.24 Actes 14.14 Actes 19.9 Michée 7.6 Actes 17.4-17.5
5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos Actes 14.19 Matthieu 5.44 Luc 6.28 Psaumes 2.1-2.3 2 Timothée 3.11
6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem 2 Timothée 3.11 Matthieu 10.23 Actes 14.20-14.21 Actes 23.12-23.22 Actes 9.24
7 et ibi evangelizantes erant Actes 14.21 Actes 14.15 Actes 8.4 Actes 17.2 1 Thessaloniciens 2.2
8 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat Actes 3.2 Jean 5.3-5.5 Jean 9.1-9.2 Actes 4.9 Jean 5.7
9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret Matthieu 9.28-9.29 Actes 3.4 Marc 1.40-1.41 Matthieu 8.10 Matthieu 13.58
10 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat Esaïe 35.6 Actes 9.33-9.34 Jean 5.8-5.9 Jean 14.12 Luc 7.14
11 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos Actes 8.10 Actes 28.6 Actes 12.22
12 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi Actes 19.35
13 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare Daniel 2.46 Actes 10.25
14 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes Actes 14.4 Matthieu 26.65 Jérémie 36.24 Esdras 9.3-9.5 2 Rois 18.37-19.2
15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 1 Samuel 12.21 Apocalypse 14.7 Jérémie 14.22 Actes 10.26 1 Corinthiens 8.4
16 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas Actes 17.30 Psaumes 81.12 Psaumes 147.20 Michée 4.5 1 Pierre 4.3
17 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra Job 5.10 Deutéronome 11.14 Romains 1.19-1.20 Deutéronome 28.12 Lévitique 26.4
18 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent Genèse 11.6 Jérémie 44.16-44.17 Exode 32.21-32.23 Genèse 19.9 Jean 6.15
19 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse 2 Timothée 3.11 2 Corinthiens 11.25 Actes 13.50-13.51 Actes 13.45 Actes 14.5
20 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben Actes 14.6 Actes 16.40 Actes 14.28 Actes 20.1 Actes 11.26
21 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam Actes 14.19 Actes 14.1 Actes 13.51 Matthieu 28.19 Actes 13.14
22 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei Jean 16.33 2 Timothée 3.12 1 Pierre 5.10 Colossiens 1.23 1 Thessaloniciens 3.2-3.4
23 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt Tite 1.5 Actes 11.30 Actes 20.32 Actes 20.17 Jacques 5.14
24 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam Actes 13.13-13.14 Actes 15.38
25 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam 26 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt Actes 15.40 Actes 11.19 3 Jean 1.6-1.8 Romains 15.19 Colossiens 1.28
27 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei Actes 15.12 1 Corinthiens 16.9 Colossiens 4.3 2 Corinthiens 2.12 1 Corinthiens 5.4
28 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis Actes 11.26 Actes 15.35

Cette Bible est dans le domaine public.