Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 8     

1 Samuel 8
Vulgate


1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel Deutéronome 16.18-16.19 1 Timothée 5.21 Néhémie 7.2 Juges 5.10 Juges 8.22-8.23
2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee 1 Chroniques 6.38 1 Rois 19.3 1 Chroniques 6.28 Amos 5.5 Genèse 22.19
3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium Deutéronome 16.19 Psaumes 15.5 Exode 18.21 Exode 23.8 1 Rois 12.6-12.11
4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha 1 Samuel 7.17 Exode 24.1 2 Samuel 5.3 Exode 3.16
5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes Deutéronome 17.14-17.15 1 Samuel 8.19-8.20 Actes 13.21 Nombres 23.9 1 Samuel 12.17
6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum 1 Samuel 15.11 1 Samuel 12.17 Jacques 1.5 Exode 32.32 Psaumes 109.4
7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos 1 Samuel 10.19 Exode 16.8 Matthieu 10.40 Nombres 22.20 1 Samuel 12.17-12.19
8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi Exode 32.1 Exode 14.11-14.12 Exode 16.3 Exode 17.2 Juges 6.1
9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos 1 Samuel 8.11-8.18 1 Samuel 10.25 Ezéchiel 3.18 1 Samuel 2.13 1 Samuel 14.52
10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem 11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum 1 Samuel 14.52 1 Samuel 10.25 2 Samuel 15.1 Deutéronome 17.14-17.20 1 Rois 9.22-9.23
12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum 2 Chroniques 32.28-32.29 1 Chroniques 27.1-27.22 1 Rois 4.27-4.28 1 Samuel 22.7 1 Rois 4.7
13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas 14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis Ezéchiel 46.18 1 Rois 21.7 1 Rois 21.19 1 Samuel 22.7
15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis Esaïe 39.7 Daniel 1.7-1.10 Genèse 37.36 Daniel 1.18 Daniel 1.3
16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo 17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi 18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa Michée 3.4 Esaïe 1.15 Esaïe 8.21 Proverbes 1.25-1.28 Psaumes 18.41
19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos Jérémie 44.16 Ezéchiel 33.31 Psaumes 81.11 Jérémie 7.13 Esaïe 66.4
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis 1 Samuel 8.5 Deutéronome 7.6 2 Corinthiens 6.17 Lévitique 20.24-20.26 Exode 33.16
21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini Juges 11.11
22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam 1 Samuel 8.7 Osée 13.11

Cette Bible est dans le domaine public.