Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Genèse 17.1 Vulgate
Alliance de Dieu avec Abraham
1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus 2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis 3 cecidit Abram pronus in faciem 4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium 5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te 6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur 7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te 8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum 9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis 10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum 11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos 12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra 13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum 14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit 15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram 16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo 17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet 18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te 19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum 20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam 21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero 22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham 23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus 24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui 25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae 26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius 27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt