Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 23.1     

Genèse 23.1
Vulgate


1 vixit autem Sarra centum viginti septem annisGenèse 17.17
2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eamGenèse 23.19 Genèse 13.18 Juges 1.10 1 Chroniques 6.57 Ezéchiel 24.16-24.18
3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicensGenèse 10.15 Genèse 27.46 Genèse 23.7 Genèse 23.5 1 Samuel 26.6
4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meumHébreux 11.9 1 Chroniques 29.15 Genèse 17.8 Lévitique 25.23 Genèse 49.30
5 responderuntque filii Heth 6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuumGenèse 24.35 Genèse 14.14 Genèse 42.10 Genèse 44.5 Genèse 21.22
7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet HethProverbes 18.24 Hébreux 12.14 Genèse 19.1 Genèse 18.2 Romains 12.17-12.18
8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium SoorGenèse 25.9 Hébreux 7.26 1 Jean 2.1-2.2 1 Rois 2.17 Luc 7.3-7.4
9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchriRomains 12.17 Romains 13.8
10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicensGenèse 34.24 Genèse 34.20 Genèse 23.18 Genèse 24.10 Esaïe 28.6
11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuumRuth 4.1 Ruth 4.11 Genèse 23.6 Ruth 4.9 2 Samuel 24.20-24.24
12 adoravit Abraham coram populo terraeGenèse 19.1 Genèse 23.7 Genèse 18.2
13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eoActes 20.35 Colossiens 4.5 Philippiens 4.5-4.8 2 Samuel 24.24 Romains 13.8
14 respondit Ephron 15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuumEzéchiel 45.12 Exode 30.13 Exode 30.15
16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicaeZacharie 11.12 Jérémie 32.9 Exode 30.13 Genèse 43.21 Matthieu 7.12
17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitumGenèse 25.9 Genèse 50.13 Genèse 23.20 Actes 7.16 Psaumes 112.5
18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illiusRuth 4.1 Genèse 34.20 Jérémie 32.12
19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra ChanaanGenèse 50.13 Genèse 47.30 Genèse 49.29-49.32 Genèse 3.19 Genèse 35.27-35.29
20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis HethRuth 4.7-4.10 Genèse 25.9 2 Rois 21.18 Jérémie 32.10-32.14 Genèse 50.5

Cette Bible est dans le domaine public.