Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 23     

Genèse 23
Vulgate


1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis Genèse 17.17
2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam Genèse 23.19 Genèse 13.18 Juges 1.10 2 Samuel 1.12 Genèse 50.10
3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens Genèse 10.15 Genèse 23.5 1 Samuel 26.6 Genèse 49.30 2 Samuel 23.39
4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum Hébreux 11.9 1 Chroniques 29.15 Genèse 17.8 Lévitique 25.23 Genèse 49.30
5 responderuntque filii Heth 6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum Genèse 24.35 Genèse 14.14 Genèse 32.4-32.5 Exode 32.22 Genèse 44.8
7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth Genèse 18.2 Romains 12.17-12.18 1 Pierre 3.8 Proverbes 18.24 Hébreux 12.14
8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor 1 Rois 2.17 Luc 7.3-7.4 Genèse 25.9 Hébreux 7.26 1 Jean 2.1-2.2
9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri Romains 12.17 Romains 13.8
10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens Genèse 34.20 Genèse 34.24 Genèse 23.18 Ruth 4.1-4.4 Luc 2.3-2.4
11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum Ruth 4.9 2 Samuel 24.20-24.24 Genèse 23.18 Luc 19.24 Ruth 4.4
12 adoravit Abraham coram populo terrae Genèse 23.7 Genèse 18.2 Genèse 19.1
13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo 2 Samuel 24.24 Romains 13.8 Genèse 14.22-14.23 Hébreux 13.5 Actes 20.35
14 respondit Ephron 15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum Ezéchiel 45.12 Exode 30.15 Exode 30.13
16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae Zacharie 11.12 Jérémie 32.9 Esdras 8.25-8.30 Philippiens 4.8 Ezéchiel 45.12
17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum Genèse 25.9 Genèse 50.13 Genèse 23.20 Actes 7.16 Jérémie 32.7-32.14
18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius Genèse 34.20 Jérémie 32.12 Ruth 4.1
19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan Genèse 3.19 Genèse 35.27-35.29 Job 30.23 Ecclésiaste 6.3 Genèse 25.9-25.10
20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth Ruth 4.7-4.10 Jérémie 32.10-32.14 Genèse 50.5 Genèse 50.13 Genèse 50.24-50.25

Cette Bible est dans le domaine public.