Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 3.9     

Genèse 3.9
Vulgate


1 sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi2 Corinthiens 11.3 Apocalypse 12.9 Apocalypse 20.2 2 Corinthiens 11.14 Matthieu 4.3
2 cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemurPsaumes 58.4
3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamurGenèse 2.16-2.17 Job 1.11 Job 2.5 Exode 19.12-19.13 Genèse 20.6
4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte morieminiJean 8.44 2 Corinthiens 11.3 Genèse 3.13 Deutéronome 29.19 2 Corinthiens 2.11
5 scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malumEzéchiel 28.2 Genèse 2.17 Psaumes 12.4 Ezéchiel 13.22 Jérémie 14.13-14.14
6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit1 Jean 2.16 1 Timothée 2.14 Jacques 1.14-1.15 2 Samuel 11.2 Josué 7.21
7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomataGenèse 2.25 Genèse 3.5 Job 9.29-9.31 Esaïe 59.6 Esaïe 28.20
8 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisiJérémie 23.24 Psaumes 139.1-139.12 Job 22.14 Job 31.33 Romains 2.15
9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi esGenèse 4.9 Genèse 16.8 Josué 7.17-7.19 Apocalypse 20.12-20.13 Genèse 18.20-18.21
10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi meGenèse 2.25 Genèse 3.7 Esaïe 57.11 Exode 32.25 1 Jean 3.20
11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedistiRomains 3.20 Genèse 4.10 Psaumes 50.21
12 dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comediJob 31.33 Jacques 1.13-1.15 Genèse 2.18 Proverbes 28.13 1 Samuel 15.20-15.24
13 et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi2 Corinthiens 11.3 1 Timothée 2.14 2 Samuel 12.9-12.12 Jean 18.35 Genèse 3.4-3.6
14 et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuaeEsaïe 65.25 Michée 7.17 Psaumes 72.9 Esaïe 29.4 Genèse 3.1
15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eiusRomains 16.20 1 Jean 3.8 Apocalypse 12.17 Galates 4.4 Esaïe 7.14
16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui1 Corinthiens 14.34 1 Timothée 2.15 1 Corinthiens 11.3 1 Timothée 2.11-2.12 Genèse 4.7
17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuaeRomains 8.20-8.22 Genèse 5.29 Ecclésiaste 2.22-2.23 Job 14.1 Matthieu 25.26-25.27
18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terraeJob 5.5 Esaïe 7.23 Josué 23.13 Psaumes 104.2 Psaumes 104.14-104.15
19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverterisEcclésiaste 12.7 Psaumes 104.29 Genèse 2.7 Psaumes 90.3 Job 34.15
20 et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventiumGenèse 2.20 Actes 17.26 Genèse 2.23 1 Samuel 1.20 Matthieu 1.21
21 fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eosEsaïe 61.10 2 Corinthiens 5.2-5.3 2 Corinthiens 5.21 Romains 3.22 Genèse 3.7
22 et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternumGenèse 1.26 Genèse 2.9 Genèse 3.5 Apocalypse 22.2 Jean 6.48-6.58
23 emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus estGenèse 4.2 Genèse 2.5 Genèse 9.20 Genèse 3.19 Ecclésiaste 5.9
24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitaeHébreux 1.7 Psaumes 104.4 Exode 25.18-25.22 Hébreux 10.18-10.22 1 Chroniques 21.16-21.17

Cette Bible est dans le domaine public.